Volltext: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

532.

cognomine, vnus conlega bis Consul, vnus Longinus Gallus, vnus Paullinus fuerunt. Siluanus prior Consul suffectus cum M. Cluuio Rufo an. DCCXCVII. sub Ti. Claudio Imp. Posterior Vopiscus Siluanus cum T. Verginio Rufo Cos. suffectus ex Kal. April. anno DCCCXXI. sub Vitellio. Medio tempore C. Pompeius Longinus Gallus cum Q. Verannio Cos. fuit anno DCCCI. sub claudio, quo anno olympias CCVII. Solino teste actis publicis notata. Octauo deinde anno Consul suffectus Pompeius Paullinus cum Ducennio Gemino ex Kal. Iuliis sub Nerone. conlega bis Consul fuit, ordinarius sub Domitiano anno DCCCXLV. cum Cornelio Prisco, suffectus quadriennio post sub Nerua. Hunc etiam Siluanum appellatum inuenio. Incerti temporis Consul fuit Cn. Pompeius Ferox Licinianus cum C. Pomponio Rufo vt ex titulo cuiusdam monumenti Idibus Octobris dedicati constat. Antiquior memoria est Cn. Pompei Magni nobilissimi adulescentis, cui Ti. Claudius Imp. Antoniam filiam collocauit, & postea Fausto Sullae, priori genero interempto. Item Scribonij Libonis Drusi, cuius proauus Pompeius, amita Scribonia Augusti vxor, consobrini Caesares, quem Tiberius Caesar, vt se interimeret, coëgit Idibus Sept. anno DCCLXIIX. Hunc existimo filia Sexti Pompej Magni natum fuisse.
Desiderantur alia.

PARISIIS,
Ex Typographia PETRI VARIQVET, viâ Iacobaeâ, sub signo Craticulae,
prope S. Benedictum.
M. DC. LXII.


Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer