Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

528.

dominum & pernegarent, non passum seruorum fidelium cruciatus, & se iugulandum militibus obtulisse: Est etiam celebris duorum Plautiorum erga coniuges amor, M. Plautij, qui cum a Senatu iussus esset classem sociorum sexaginta nauium in Asiam ducere, & Tarentum cum vxore Orestilla venisset, vxore illic defuncta cum eam in rogum impositam osculatur, stricto ferro seipsum interemit. Et ambo combusti coniuges simul sunt, sepulchrumque amantium id a Tarentinis postea fuit appellatum. Necnon C. Plautij Numidae, qui morte vxoris audita, pectus gladio transfixit: cumque a domesticis curaretur, ruptis fasciis, & discisso vulnere periit. Laudandus quidem vtriusque amor, sed praeter modum vterque dolore vexatus est.

529.
POMPEIA.


    POMPEIA gens plebeia, ex qua nemo ante annum sexcentesimum duodecimum consulatum fuerat adeptus, postea consulatus sex, triumphos quattuor, censuram vnam consecuta clarissima exstitit. Eam Cn. Pompeius cognomento Magnus praestantissimus vir totius ciuitatis Romanae illustriorem reddidit, quem libertatis vnicum assertorem ac vindicem Respublica habuit aduersus C. Caesaris potentiam nimis excrescentem, a qua superatus cum ipsa
   I.. libertate extinctus est. Primus Q. Pompeius, quem quidam Rufum, alij Aufidum, alij A. F. appellant, obscuris parentibus natus, tibicinem patrem ei exprobabant inimici, consulatum aduersus conatum Africani minoris, qui C.Laelio amico suffragabatur, adeptus est cum Cn. Seruilio Caepione anno suprascripto. In Hispania victis Thermestinis, siue Termantinis cum eisdem, & Numantinis iniquum foedus iniit. Censor fuit cum Q. Metello Macedonico anno DCXXII. Lustrum fecerunt ambo tum primum Censores plebei LIX. Multum dicendo potuit, & inimicitias cum clarissimis viris Caepionibus & Metellis gessit. eius orationes vt plenas prudentiae Cicero laudat. eius ex filia nepos fuit C. Sicinius, qui Quaestorius mortuus est, & aliquem locum in
   II.. patronorum numero tenuit. Sunt, qui putent Q. Pompeium Q. F. Rufum, qui Consul cum L. Cornelio Sulla fuit anno DCLXV. illius consularis, & Censorij filium fuisse. Id nobis incertum est : certum vero eius filium Q. Rufum duxisse Corneliam L. Sullae alterius Consulis filiam, ex qua Q. Rufum, & Pompeiam C. Caesaris C. F. vxorem suscepit. Sed gener Sullae eodem anno a C. Mario, & ipse Rufus Consul ab exercitu Cn. Pompeij Strabonis, quem inuito Senatu obtinebat, in sacrificio occisus est. Pompeiam Caesar dimisit, cum comperiisset P. Clodium Pulchrum domi suae muliebri veste deprehensum, dum sacra Bonae Deae in eius domo fierent. T estis in Clodium productus dixit se nihil scire, & diuortium fecisse, quod vxorem Caesaris suspicionibus non minus quam criminibus carere oporteret. De Cn. Strabone patre Cn. Magni nunc dicendum est. Hunc Verrius Flaccus Sex. F. Cn. N.
   III.. appellat. Eius frater Sextus & vt iuris peritissimus, & vt optimus philosophus laudatur Stoicae disciplinae & Geometriae scientiae deditus. Praenomen patris simile ostendit maiorem fuisse Strabone fratre. honoribus videtur praetulisse
GGg iij


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer