Volltext: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

481.

sine aliis Curulibus magistratibus fuerunt. Ita quattuor Calui duos Consulatus, Tribunatus Militares tres, ac Magisterium Equitum obtinuerunt. Celebris longo postea interuallo fuit C. Liciniij Calui optimi oratoris & poëtae fama, cuius pater C. Licinius Macer vir Praetorius accusatus, Cicerone Praetore, repetundarum, cum damnaretur, se ipsum interemit. Erat tum Caluus filius annos natus XVII. Macri autem historia a veteribus celebratur, sed oratio Calui in P. Vatinium illustrior fuit. Quae cum haberetur, dum multi exclamarent; surgens Vatinius, num, inquit, quia hic disertus est, ego innocens damnandus sum? Fuit autem Caluus Atticorum imitator verbis, & sententiis valde pressus, quod Cicero improbare videtur non sine aliqua molestia, ne dicam inuidia, quod a multis doctis viris id genus orationis Tullianae praeferretur.
   II.. Crassi feliciores Caluis fuerunt. Nam septem Consulares viri, octo Consulatus, Censuras quattuor, Pontificatus Maximos duos, triumphum, & ouationem, & Magisterium Equitum ante Caesarem Dictatorem obtinuerunt.
   I.. Primus P. Crassus Diues P.F.P.N. Pontifex Maximus anno DXLI. in locum L. Cornelij Lentuli cooptatus est, biennio post Magister Equitum Q. Fuluio Flacco Dictatori comitiorum habendorum caussa, & eodem anno Censor cum L. Veturio Philone, qui in eo magistratu mortuus est: quamobrem Crassus abdicauit: vt post vrbem captam a Gallis factum semper est. Consul cum P. Scipione Africano maiore fuit anno DXLIIX. duobus & viginti annis post Consulatum vixit. Eius funeris caussa visceratio data, & gladiatores CXX. & ludi funebres triduo, & post ludos epulum, vt Liuius lib. XXXIX. scribit.
   II.. Alter P. Crassus C.F.P.N. Cos. fuit anno primo belli Persici cum C. Cassio Longino, hoc est anno DXXCII. Praetor is fuerat ante quinquennium, & in
   III.. Hispaniam prouinciam ire recusauit. Tertio postea anno C. Crassus eisdem parentibus natus, vt fratrem germanum esse non dubites; M. Verrio teste, cum L. Aimilio Paullo iterum Consul fuit, qui ante quadriennium Praetor
   IV.. Vrbanus fuerat. Tertius P. Crassus, quem Verrius P. F. P. N. appellat, Paterculus Mucianum cognomento, alij Diuitem, Pontifex Maximus in locum P. Scipionis Nasicae Serapionis anno DCXXI. cooptatus est. proximo anno Consul fuit cum L. Valerio Flacco Flamine Martiali, cum quo postea de prouincia contendit, & Flaminem vetuit a sacris discedere. Sed ipse in Asia occisus est ab Aristonico, primus extra Italiam Pontifex Maximus profectus. Hunc ferunt P. Muccio Scaeuola Consulari, & triumphali viro natum, a P. Crasso Diuite adoptatum fuisse, fratremque germanum fuisse P. Scaeuulae Pontificis Maximi, & Consularis viri, qui iuris ciuilis peritissimus fuit. De hoc Sempronius Asellio, quinque maxima consecutus est Mucianus, quod esset ditissimus, nobilissimus, eloquentissimus, iurisconsultissimus, & Pontifex Maximus. Eius duae filiae fuerunt, quarum alteram C. Sulpicius Seruij Galbae oratoris, & Consularis filius. alteram C. Gracchus optimus orator duxit. Huius filium videtur Cicero appellare P. Crassum Vinuliae
   V.. filium, & viuo patre mortuum esse suspicari. Quartus P. Crassus M. F. P. N. ex fastis Capitolinis, Consul fuit anno DCLVI. cum Cn. Cornelio Lentulo. Huius pater M. Crassus, is est, quem semel in vita risisse Lucilius 

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer