468.
Philippo. C. Octauius Praetor fuit, & Procos. prouinciam Macedoniam rexit, in qua Imperator appellatus est. ex priore vxore Ancharia Octauiam maiorem, ex Attia Octauiam minorem, & C. Octauium, quem heredem C. Caesar testamento reliquit. Quamobrem C. Iulius C. F. CAelar appellatus est, quem etiam iure Octauianum aliqui vocant. Post Caesares quinque de Mentone, & Libone agere polliciti sumus. Cn. Iulius Mento Consul fuit anno
CCCXXII.
cum T. Quinctio Penno Cincinnato L. Iulius L.F.L.N. Libo cum M. Atilio Regulo anno
CCCCXXCVI.
& triumphum egit de Sallentineis
VIII.
Kal. Febr. cum M. Regulo collega. Sine cognomine antiquissima mentio est Proculi Iulij Senatoris, qui Romulo a Senatoribus, vt creditur, occiso iurauit se eum vidisse postea mandantem patribus, & populo, vt Quirinum appellarent, seque vt deum colerent. Iulios etiam plebeios fuisse video, ex quibus Tribuni plebis fuerunt Ap. Iulius an.
CCCIV.
C. Iulius an.
CCCXXX.
L. Iulium Annalem, qui proscriptus est a Triumviris, & Q. lulium Candidum, qui patrem proscriptum prodidit, plebeios fuisse existimo. De Sexto Annali teste producto in reum, quem Cicero defendebat, notus est iocus; cum enim laesisset reum, & accusator, dic aliquid M. Tulli si potes, de Sexto Annali; tum Cicero versum ex sexto Annali Ennij recitauit,
Qui potis ingentes caußas euoluere belli.
Primus ex his cognomen ex lege Iulia Annali, quam pertulit, inuenit. Sunt qui putent Annales non Iulios sed Villios fuisse, legemque Villiam non Iuliam appellandam. Haec de Iuliis ante Augustum. a quo, & a maiori auunculo C. Caesare haec familia super alias omnes excelluit. Nam, vt verum fateamur, libertatis tempore non a patriciis solum, Valeriis, Corneliis, Fabiis, AEmiliis, sed etiam a plebeiis Caeciliis, & Fuluiis, personarum, & honorum dignitate Iulia familia victa est. A Caesate, & Augusto menses duo, qui antea Quinctilis, & Sextilis dicebantur; Iulius, & Augustus appellati sunt. Ab eisdem omnes Imperatores Caesares, & Augusti dicti sunt. Inter diuos falsos hi relati sunt, Diuus Iulius, Diuus Augustus, Diua Augusta, quae Iulia post mortem Augusti appellata est, vt ex parte heres. Diua Drusilla C. Caesaris Caligulae soror. Diua Iulia Diui Titi filia. Diua Iulia Augusta Seueri Imp. vxor. Diua Iulia Maesa Elagabali, & Alexandri auia materna. Diua Iulia Mamaea Alex. Imp. mater. Diuus Philippus senior. Diuus Philippus iunior, & quae vere Diua dicta est, Fl. Iulia Helena, quam Sanctam Helenam dicimus, & veneramur. Ex hacfamilia praeter supradictos Imperatores & Augustas fuerunt: Ti. Iulius Caesar Augusti Caesaris filius adoptiuus, C. Iulius Caesar Germanici filius Ti. N. Augusti pronepos, Agrippina Augusta eiusdem Germanici filia Ti. Claudij Imp. vxor mater Neronis Imp. Iulia Soemias Augusta mater Elagabali Imp. Iulia Aquilia Seuera Augusta vxor eiusdem Imp. Iulia Paula Augusta, cuius cognationem ignoramus. Maximinus Imp. & C. Iulius Verus Maximus Caesar eius filius. C. Iulius AEmilianus Imp. & Q. Iulius Gallieni Imp. filius. Fl. Iulius Crispus Caesar Constantini max. filius, & Fl. Iulius Constantius iun. Imp. Ex tanta gloria iterum in obscuras tenebras deciderunt: & vix fumi praetereuntis vmbra quasi in somnis visa sit, leuem quandam sui memoriam reliquit.