Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

432.

fuit, collegAe patricij indicant. eius parentes ignoti, vno tantum auo C. praenomine excepto. Prior Consulatus cum M. Aimilio Lepido gestus est an. CDLXIIX. Posterior cum C. Fabio Dorsone post XII. annos. in eo triumphum egit de Lucaneis, Samnitibus, Bruttieisque Quirinalibus. Censor triennio post fuit cum Ti. Coruncanio, lustrum fecerunt XXXIV. Antiquissimus C. Claudius Cicero Trib. plebis anno CCXCIX. apud Liuium lib. III. Ventum est ad Caesaris, & Augusti tempora, quibus gens vtraque Claudia patriciorum, & plebeiorum Augusti affinitate locum suum tenuit. De plebeiis Marcellis dictum est, de patriciis videamus. Etenim Liuia Augusta, quae etiam Drusilla dicta est Liuij Drusi Claudiani filia origine gentis a Pulchris Claudiis genus duxit. virum habuit Ti. Claudium Neronem, virum Praetorium, qui partes Antonij aduersus Augustum defendit. ex eo Ti. Neronem peperit, cumque praegnans esset, Augusto nupsit viro priori consentiente, tertioque post nuptias mense, Neronem Claudium Drusum edidit. Tiberius in Iuliam familiam adoptatus ab Augusto translatus est, eiusque liberos in Iulia referemus. Nero Drusus, qui etiam Germanicus dictus est, ex Antonia minore Germanicum & Ti. Cl. Drusum, qui postea Ti. Cl. Augustus Germanicus appellatus est, procreauit, & Liuiam, quam duxit Drusus Caesar Ti. Caesaris filius. Germanicusa Tiberio patruo adoptatus
   I.. in Iuliam familiam transfertur. De Tiberio Claudio postea dicemus. Consulares
   II.. Claudij hoc tempore fuerunt Ap. Claudius C. F. Pulcher, qui an. DCCXV. Cos. fuit cum C. Norbano Flacco. M. Claudius M. F. M. N. Marcellus AEserninus, qui Cos. fuit cum L. Arruntio an. DCCXXXI. Idem, vt arbitror, est Magister XV. vir sacris faciundis ludis saecularibus quinctis
   III.. post annos quinque, quamuis cognomen AEsernini taceatur. Ti. Claudius Ti. F. Nero priuignus Augusti ante adoptionem Cos. fuit an. DCCXL. cum P. Quinctilio Varo. post quinquennium adiecto Germanici cognomine Procos. ouans de Delmateis, Pannonieis, & Daceis. ex Illurico. Iterum Cos. fit proximo anno cum Cn. Pisone II. & in Consulatu Kal. Ian. de Germaneis iterum triumphat. Proximo anno Tribuniciam potestatem in quinquennium accepit. triumphalia ornamenta bis assecutus est an. DCCXLII. & proximo anno. Anno deinde DCCLVI. v. Kal. Iul. adoptatus est ab
   IV.. Aug. Caes. Quartus Consularis fuit Nero Cl. Drusus Germanicus frater superioris priuignus Augusti. Consul fuit an. DCCXLIV. cum T. Quinctio Crispino, & in magistratu mortuus est. Triumphalia ornamenta assecutus est Praetor legatus Aug. an. DCCXLIII. Post obitum Augusti ante Ti. Claudij Aug. initium, neminem Claudium Consulem video, excepto ipso Ti. Claudio Drusi F. Ti. N. Germanico, qui Cos. fuit cum C. Iulio Caesare Aug. Germanico ex Kal. Iulis an. DCCXXCIX. Ipse Tiberius Pont. Max. Trib. Potest. XIV. Cos. v. Imp. XXVII. mortuus est. Triumphalia ornamenta acceperat an. DCCXCV. de Mauritaneis ex Africa. Huic sponsae duae, vxores quattuor collocatae sigillatim sunt. AEmilia Lepida L. Paulli, & Iuliae filia, & Liuia Medullina Camilla sponsae, prima vxor Plautia Herculanilla triumphali patre nata, ex hac suscepit Drusum, & Claudiam. Secunda AElia Paetina consularis filia, quae ei Antoniam peperit, Cn. Pompeij Magni, & postea
Xx


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer