Volltext: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

428.

primum decem tabulas conscripserunt, postea duabus aliis scribendis iterum, ac tertio idem Appius cum aliis, quos ipse voluit, eumdem magistratum sine prouocatione retinuerunt. Hoc initium legis duodecim tabularum. Sed cum potestate in libidinem, & malos mores abuterentur : seditione in eos mota cum Verginia a patre fuisset occisa, quam M. Claudius cliens Appij in seruitutem vindicabat; coacti sunt Decemviri abdicare, multique ex eis damnati, alij in carcere, aut in exilio perierunt. Sequitur alius Ap. Crassinus
   V.. Regillensis Ap. F. Ap. N. Superioris, vt creditur filius, qui Tribunus militum consulari potestate fuit cum L. Sergio Fidenate II. Sp. Nautio Rutilo, & Sex.
   VI.. Iulio Iulo anno CCCXXIX. Huius filius P. Crassinus Regillensis Trib. Mil. cum aliis quinque patriciis anno CCCL. fuit. Huius deinde filius Ap. Claudius
   VII.. eisdem cognominibus vsus Dictator fuit primus ex hac familia rei gerundae caussa anno CCCXCI. Magistrum equitum dixit L. Cornelium Scipionem. primus ex eadem triumphauit de Herniceis. Cos. fuit polt XIV. annos cum L. Furio Camillo, & in Magistratu mortuus est. Secutus est C.
   VIII.. Crassinus Regillensis, quem quidam bis Dictatorem asseuerant, & Ap. F. P. N. Caecique patrem. prior dictatura anno CDV. comitiorum habendor. caussa, posterior rei gerundae caussa anno CDXVI. in qua Magister equitum fuit C. Claudius Hortator, quem patricium, aut plebeium fuisse affirmare non possumus. Postremus Appius Cl. Crassinus Rusus Ap. F. C. N. a
   IX.. quibusdam appellatur Appij Caeci filius is qui Consul fuit cum P. Sempronio Sopho an. CDXXCV. Cum apud Suetonium inueniam Appium Caecum duos filios habuisse P. Pulchrum, & Ti. Neronem, ex quibus duae familiae Pulchrorum, & Neronum ortae sint: cumque aliis placeat, Caecum ipsum ex Regillensibus ortum fuisse: de Appio Caeco tamquam communi pariete; in quem tres hae familiae tigna sua immiserint, separatim agendum videtur.
   Verrius Flaccus in censura, & consulatu aperte Ap. Claudium C. F. Ap. N. Caecum appellat. Censuram constituit an. CDXLI. collegam in ea adscribit, C. Plautium, qui in eo honore Venox appellatus est. lustrum fecisse ait XXVI. Ab hoc censore Appia via strata est, aqua Claudia in vrbem ducta, vt multi prodiderunt. Consulatus collega L. Volumnius Flamma Violens an. CDXLVI. cum quo iterum post XI. annos consulatum gessit. Dictator fuit, sed quo anno incertum est. Quidam diuinando in an. CDLXVI. retulerunt. in veteri titulo hi Magistratus enumerantur. Appius Claudius C. F. Caecus Censor. Consul bis. Dictator. Interrex ter. Praetor bis. AEdilis Curulis bis. Quaestor. Tribunus Militum ter. Quid vero egerit, ita recensetur. Complura oppida de Samnitibus cepit, Sabinorum, & Tuscorum exercitum fudit. Pacem fieri cum Pyrrho Rege prohibuit. In censura viam Appiam strauit. & aquam in vrbem adduxit. AEdem Bellonae fecit. A Cicerone eius quattuor filij, filiae vero quinque enumerantur. Filios fuisse credimus Ap. Crassinum, de quo antea diximus, P. Pulchrum, C. Centhonem, & Ti. Neronem. Nunc igitur primum de Pulchrorum stirpe, postea de reliquis dicemus.
   Pulchros decem inuenio, totidem consulatus habuisse, censuras tres,
Vu iij


Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer