Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

57.

eius scientiae quam falso sibi persuadet ex oratione praeceptoris hausisse. Nunc quoniam docuimus nec inutilem nec vanam esse Numismatum scientiam, superest vt de huius Operis instituto dicamus. Ea est natura hominum vt ad difficilia nitatur, obuia relinquat : in quo quidem iure culpatur cum sola difficultas quaeritur: quamquam enim quod pulcherrimum & optimum est, id solet esse laboriosum, tamen non continuo quidquid aerumnosum, illud egregium est: dum vero laboris molestia fructum habet vtilitatis, quid est quod diligentiam accusemus eorum quos potius vel imitari, vel ad hunc gloriae cursum incitare deberemus. Itaque magna mihi videtur deberi laus iis, qui cum rem Antiquariam tradere susceperint, non tantum propinquos nobis riuos e quibus procliue est haurire sectati sunt, sed ad scaturigines vsque penetrare sustinuerunt. Quanto vetustior est Antiquitas tanto reconditior, tanto illustrior. Magnum est initia rerum nosse, maius dedisse: procliuis est ad incrementum via, nusquam maior quam in ortu labor & difficultas est. Quae iam prouecta sunt, ea per se stant: pusilla vix etiam multis adnitentibus adminiculis sustentantur. Rem Romanam quod opimam sibi traditam diu seruauerint Augusti successores, non tam est admirandum, quam pudendum quod aliquando perdiderint. Illud vero mirificum, quod a pastoribus inceptum tumultuarium imperium, ad Augustum vsque septingentis annis in tantum sese dilatauerit, vt vnicum fuerit Diuini senis, Imperatoris Optimi votum & praeceptum, ne studerent posteri tantam ditionem ampliare, quibus unica haec gloria reliqua esset parta conseruandi. Hanc sexcentorum annorum clausulam complectitur hoc Opus; heroïca, vt ita dicam, Imperij omnium maximi tempora. Quidquid enim prudenter domi forisque designatum & deliberatum, quidquid astute aut fortiter perpetratum est, victorias, clades; triumphos, luctum; virtutem, vitium, omnia summa hac aetate continentur. Praeclarum incoeptum, sed meis viribus maius, nisi VRSINVS & audaciam incipiendi & viam persiciendi monstrasset. Nec illi satis fuit inchoasse, quamquam & hoc magnum est, tantum in rudi & inculta ac ignota disciplina profecit, vt posteris nihil pene reliqui fecerit. Quam culte autem & urbane scripserit, nemo nescit qui quidem vel paululum degustauerit humanitatis. Ita dico, si ipsi res suas Romani meliorum saeculorum quae describit, explicare essent aggressi, non puto vel diligentius vel clarius vel urbanius tradituros fuisse. Quanta ille ingenij alacritate & perspicientia res obscuras inuestigat & detegit: quanta pudicitia, vt ita dicam, & maiestate stili persequitur: quam diligenter omnia ad consilium & institutum suum ex illo infinitae pene scientiae thesauro reuocat. Tanti fuit olim inuenisse quod prodesset humano generi, vt ipsa artium rudimenta primasque quasi lineas consecrarent Veteres, atque ipsos artium autores in Deorum immortalium numerum referrent: quantum Vrsino debemus qui primus incipiendo rem confecit. Tanti Scriptoris opus plenius & cumulatius quod facere studuerim mirum non est, nec ea mea gloria est quod perfecerim: temporum esto beneficium, quae quidens omnibus artibus allaborant, nouique semper aliquid in lucem proferunt, quod vetustioribus addatur. Hoc subsidio quod fuerim vsus in restituendo Scriptore eximio, nemo est hominum qui grauiter ferat, quin viuis inuideat & mortuis. Nec enim mihi tantum prodest, aut ceteris qui sunt & futuri sunt illud quod feci (quamquam primus in quolibet artificio fructus esset solet opificis artem exercentis quam nouit) Vrsino etiam prodest, cuius votum illud fuisse suspicor, non vt solus, sed vt Princeps 
ũ ij

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer