Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

55.

dando nulla gratior, nulla liberalior voluptas fingi aut excogitari potest. Hanc inter liberales delicias venatur Vir ille librorum, imaginum, & antiquitatum studiosissimus MICHAEL DE MAROLLES, Abbas DE VILLELOIN, quorum omnium scientiam, sanctitate & facilitate morum longe superat. Nulli tam praestituta est materia in qua se exerceat, quin liceat ad alia nonnunquam excurrere. Vnicuique opus vnum propositum est, παρέργα plurima esse possunt, que quidem in transitu quasi delibare licet; his vero adhaerescere non licet. Damnatur Nero quod multis artibus dederit operam, vt cum magistris coram plebe contenderet, ignarus sibi & aliis dominandi, cum stupris tantum & adulteriis & crudelitate Principem ageret: itaque MAGNVS licet ARTIFEX periit. Commendatur Hadrianus quod cum imperio terrarum Orbem coërceret, cum terras, maria, pedestribus naualibusque copiis operta teneret, cum ipse gentes omnes peragraßet, tantum majestatis vni Deorum numini secundus, terrorem humaniorum artium studiis condiuerit, in quibus ita excelluit vt magistros vinceret: Tantus est in recta & egregia indole horarum bene collocatarum fructus! Ego vero tametsi non ita bene ad disciplinas a natura comparatus, qui industria parum, ingenio minimum valeo; tamen enixus sum vt si quid ab studio vel vsu medendi, vel amicorum temporibus & vrbanioris vitae officiis superesset, id totum in hoc impenderem, vt in Historiis & Numismatis quae ad illustrandam Historiam aliquid conferre possunt, si non mediocrem, saltem aliquam facultatem mihi compararem; quod an effecerim, peritorum & intelligentium esto iudicium: Me certe nec operae vel diligentiae poenitet, quam non licuit adhibere maiorem, nec pudet euentus, si modo dum aliquantulum huius rei prouehere studia meditor, nec omnino hebes videor, nec officij mei negligens, quod ab vllo vnquam frustra expetitum, nemo est hominum qui mihi iure possit exprobrare. Longum esset eos enumerare qui mihi in eadem arte & instituto principes & autores exstiterunt. Plena vita est Medicorum, qui eodem simul antiquitatis studio flagrant. Nam quid eos commemorem qui de Re Nummaria scripserunt, quos quidem omnes peculiari scriptione complectar, ne huius orationis cursus nimium interpelletur. Nunc quoniam de me vel ad confutandos inuidos vituperatores, vel ad placandos beneuolos obiurgatores dictum satis esse puto: Tertium genus aggredior eorum, quod non mihi magis infensum est quam caeteris qui, qualescumque fuerint, in his rebus elaborarunt. Scilicet homine imperito nusquam quidquam iniustius; atque ea quidem quae ab iis iactari solent, eo redeunt omnia. Turpem esse nugarum difficultatem, & stultum laborem ineptiarum: quorsum enim inscrutis & quisquiliis aetatem conterere, in apicibus & litterulis inuestigandis, animo & oculis contendere. Suspensum esse & anceps antiquitatis iudicium; quoties enim etiam peritorum illusum esse diligentiae, cum nouum pro antiquo Nummo submittens artifex, apud se ridet insanam curiosi solertiam, industria & iudicio suo pereuntis: quae quidem cum ingenti volubilitate verborum, & imperiosa quadam imperitia ab his effutiuntur, non facile est coërcere, cum vero resedit impetus, vno risu dissoluuntur. Nam quem aiunt esse laborem lusus est: quas vero vocant nugas, ea seria sunt. Vt enim superiora mittam, nulla alia ratione Consulum, Imperatorum, & Regum gloria gentibus exteris innotuit, quippe tam breuibus formis tanta per hominum oculos circumferebantur, vt nihil esset magnum quod non hoc quasi praeconio celebraretur. His Profectiones, Expeditiones, Victoriae, Triumphi, Connubia, Liberi,
ũ

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer