Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

323.

Figure
Type: drawing
SEMPRONIA
   
   1.. PRIMVS huius tabellae nummus ad eumdem TI. SEMPRONIVM GRACCHVM pertinet de quo in superiori tabella abunde dιctum
   2.. est. Secundus aereus nummus percussus est a L. SEMPRONIO ATRATINO , qui anno DCCXIX . in M. Antonij iterum Consulis Kal. Ian. abdicantis

locum factus est. Aντώνιος δὲ, inquit Dio, ἐν τούτῳ τῆς μὲν ἀρχῆς ἀυθήμερον ἐξέστη, Λεύκιον Σεμπρώνιον Ατρατῖνον ἀντικα ταστῆσας. ὅθεν εἰσὶν οἱ τοῦτον, ἀλλ' οὐκ ἐκεῖνον ἐν τῇ τῶν ὑπάτων ἀπαριθμήσει ὀνομάζουσι. Hoc est, Hoc tempore Antonius eadem die & iniit Consulatum & deposuit, substituto in suum locum L. Sempronio Atratino: itaque hunc nonnulli, non Antonium in enumeratione Consulum recensent. Ex his autem Dionis verbis, & ex iis quae in nummo signata sunt, colligi potest, L. ATRATINVM Antonianarum partium fuisse, & nummum huiusmodi cusisse, cum esset Antonius in AEgypto. Neque abhorret coniectura figuras eas quae equis marinis inuehuntur esse M. Antonij & Cleopatrae; terrae marisque imperium illis hoc signo tribui videtur. L. illum Sempronium Atratinum, nisi docerent marmora Capitolina prorsus ignoraremus Pro-Cos. ex Africa triumphum egisse, anno DCCXXXII. III. Id. Octobr. nullus enim Scriptorum quod sciam eius mentionem habet. Delphicum tripodem idem fortassis nummis imprimi curauit cum in Graecia lasciuiret Antonius, & ex oraculo expeditionem in Parthos adornaret, de qua Plutarchus. Eundem fortassis inculcat denarius aut quod magis mihi probatur alium vetustiorem, sed quisnam ille sit nulla nota docet: quemadmodum nec quis sit ille quem designant vltimi tres nummi.
Ii iij

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer