Volltext: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

320.

ἔγημεν, εἴπως ἔκτε τῆς εὐεργεσίας, καὶ ἐκ τῆς συγγενείας φίλον ἀυτὸν ποιήσατο. Hoc est, Caesar Sextum & fidei & virium, plusquam Antonium habentem, vt sibi conciliaret, matrem ei Muciam misit: sororemque L. Scribonij (socer is Sexti erat) ipse duxit, sperans & beneficio, & affinitate amicum sibi Pompeium redditurum. Vel hic igitur Libo in postremis duobus tabellae

denariis descriptus est, vel eius pater L. Scribonius Tribunus pl. cuius Cicero facit mentionem. Magis tamen vt ad Libonem filium referantur, placet: propterea quod in altera tertij denarij parte, Paullus Lepidus notatus sit, qui Liboni Consuli ex Kal. Iul. suffectus est. Dicendum nunc de Puteali, quod in duobus his denariis impressum est. Puteal in Foro Romano fuisse prope

ficum Ruminalem ante Curiam scribit Dionysius: quod autem prope habitaret Libo, vel quod eius impensa factum, aut restitutum esset PVTEAL LIBONIS appellabatur.

Margin note:

Horat. ep. 3. lib. 1.

------ -------- Forum, Putealque Libonis
Mandabo siccis &c.

   Prope Puteal eius Praetoris tribunal fuisse, qui de foenore ius diceret, ex

Ouidij versu colligi potest,
Qui Puteal, Ianumque timet, celeresque Kalendas.

   (Ad Ianum enim summum, medium, & imum habitasse foeneratores constat)

Margin note:

Horat. Sat. 6. lib. 2.

------- ----- Ante secundam
Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras.

Margin note:

Persius Sat. 4.

Si Puteal multo cautus vibice flagellas.

   Pomponius autem Porphyrio in Horatiani versus explicatione, Puteal tribunal quoddam fuisse scribit, cum potius tribunal prope Puteal dicere debuisset: est enim Puteal tectum illud, quo puteus operitur, prope quod vt dictum est, Praetoris de foenore ius dicentis tribunal fuit. Simulacrum

Boni Euentus Plinius ait ab Euphranore fictum, dextra pateram sinistra spicam & papauer tenens. 
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer