Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

319.

taberna Bouillis, & Clodio occidendo, accusauerunt eum L. Cassius, L. Fulcinius C. F. C. Valerius: defenderunt M. Cicero, M. Caelius: obtinueruntque vt vna sententia absolueretur. Condemnauerunt Senatores X. absoluerunt VIII. condemnauerunt Equites Romani IX. absoluerunt VIII. Sed ex Tribunis AErariis X. absoluerunt, sex condemnauerunt: manifestumque odium Clodij saluti Saufeio fuit, cum eius vel peior causa fuisset, qui aperte Dux fuerat expugnandae tabernae repertus &c. Horum autem alter, L. Saufeij huius, qui in prioribus tabellae nummis descriptus est, pater fuisse credi
   3.. potest. C. SAVFEIVS qui in tertio nummo signatus est, is est fortasse quem Quaestorem Marius Coss. VI. ex mandato Senatus ob C. Memmij consulatus petitoris caedem, armis prosequutus est, & in Capitolium compulsum incisis fistulis aquarum cum Glaucia Praetore, & Apul. Saturnino factionis principe, deditionem facere coëgit, sub conditione, vt salui dimitterentur. Hos tamen omnes Marius contra fidem necauit, vt est apud Appianum. Spectat hoc ad annum V. C. DCLIII. Ap Saufeium memorat Plinius, quem a balneo reuersum multum bibisse atque acum

sorbuisse scribit, vnde subito mortuus est. Alter est D. Saufeius Scriba qui domi prandens interiit, vt idem narrat.
Figure
Type: drawing
SCRIBONIA
    SCRIBONIAM Gentem plebeiam fuisse, inter veteres scriptores satis constat. Eius duae tantum familiae CVRIONVM, vt arbitror, &
   1.. LIBONVM in denariis reperiuntur: in quorum primo & secundo, vel C.
   2.. Scribonius Curio pater notatus est, qui Consul fuit cum Cn. Octauio anno DCLXXVII. vel C. Curio filius, qui cum Tribunus plebis esset anno DCCIII. cum M. Antonio & Q. Cassio ad Caesarem profugit. Ad eum

Cicero scripsit Epistolam VII. lib. II. in qua illi de Tribunatu plebis gratulatur, quem IV. Idus Decembr. inierat. Sed de Curione, eiusque interitu videndus
   3..

Dio. Tertius tabellę denarius & quartus pertinent ad L. Scribonium Libonem,
   4.. qui Consul cum M. Antonio II. fuit, anno DCCXIX. quemque Sex.

Pompeij socerum fuisse scribit Dio his verbis: Καῖσαρ τὸν Σέξτον ὡς καὶ πιστὸτερον ἢ καὶ ἰσχυρότερον τοῦ Αντωνίου προτιμήσας, τὴν τε μητέρα, αὐτῷ Μουκίαν ἔπεμψε, καὶ τὴν τοῦ πενθεροῦ αὐτοῦ ΛΟΥΚΙΟΥ ΣΚΡΙΒΩΝΙΟΥ ΛΙΒΩΝΟΣ ἀδελφὴν 
Ii
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer