Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

318.

ἐπίστευον, τῷ δὲ δὴ Καίσαρι ἀυτὸ, ὡς καὶ ἀπαθανατισμένῳ, καὶ ἐς τὸν τῶν ἂστρων ἄριθμὸν συγκατειλεγμένῳ ἀνετίθεσαν &c. Hoc est, Caeterum stella quaedam quotidie inter Septentrionem & occasum apparuit, eamque Cometen vocantes nonnulli, ea portendere dicebant, quae alias huiusmodi signum sequi consueuissent: creditum quidem hoc a plebe est, sed tamen Caesari eam, immortalitatem nimirum iam adepto, inque siderum numerum allecto, sacram esse dixerunt &c. Imago tamen, quae in denario impressa est, iunioris cuiusdam viri, non autem Caesaris Dictatoris effigiem repraesentare videtur.
Figure
Type: drawing
SATRIENA
    SATRIENAE Gentis in vno tantum hoc denario, nec alibi quod sciam in veteribus monumentis mentio exstat. Quemadmodum vero ab Allio Allienus, a Nasidio Nasidienus, & a Saluidio Saluidienus, ita a Satrio Satrienus nomen deductum est. Lupa in altera denarij parte impressa, in tanta Satrienae Gentis ignoratione, quo pertineat, mihi quidem obscurum est.
Figure
Type: drawing
SAVFEIA
   
   1..

SAVFEIAE Gentis & L. Saufeij huius, qui priores tabellae nummos
   2.. percussit, mentio est apud Ciceronem. Item C. Saufeij in Orat. pro Rabirio. De M. autem Saufeio, quem accusatum deffendit Cicero anno DCC. Paedianus meminit in Miloniana. Post Milonem, inquit, eadem lege Pompeia primus est accusatus M. Saufeius. M. F. qui Duxfuerat in expugnanda
taberna

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer