Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

317.

ingenua, per gratiam Liuiae Augustae, in cuius domo creuerat, Senator factus est, nec Praeturae gradum excessit &c. Tacitus de Othonis origine eadem scribit. Origo, inquit, illi municipio Ferentino, pater Consularis, auus Praetorius, maternum genus impar &c. M. Othonis huius filius fuit L. Saluius Otho Consul anno DCCLXXXV. ex Kal. Iul. suffectus, quem scribit Suetonius a Claudio Imp. inter Patricios cooptatum fuisse & M. Saluium Othonem, qui postea Romae imperauit, & L. Saluium Othonem Titianum appellatum genuisse, cuius meminit Tacitus, quique in antiquis inscriptionibus inter Fratres Aruales sub Nerone Imp. nominatus est.
Figure
Type: drawing
SANQVINIA
    SANQVINIAE Gentis vnus, quod sciam, Tacitus facit mentionem, qui M. Sanquinij Maximi meminit, qui Consul ex Kal. Martiis suffectus fuit anno DCCLXXXI. quem nos existimamus filium fuisse M. SANQVINII huius, qui in aereo numismate Q. F. descriptus est, quique Trium-Vir cudendae monetae cum L. Mescinio Rufo fuit anno DCCXXXVI. quo Augustus Caesar ludos Saeculares fecit, vt ex inscriptione alterius partis
   1.. primi denarij intelligi perspicue potest. A cuius quidem Trium-Viratu cum ad alterius Consulatum anni intersint XLV. male in Fastis M. Sanquinius Q. F. notatus est, cum potius M. F. Q N. describendus sit. Salij simulacrum cum apice, clypeo, & caduceo, cuiusmodi in Domitiani quoque Imperatoris argenteo denario impressum est, in quo ludi Saeculares sexti ab eo facti
   2.. notati sunt, mihi quidem obscurum quo pertineat. Secundus tabellae denarius ab eodem cusus Sanquinio, habet in altera parte imaginem

quamdam, cuius vertici stella adiecta est, quam nos Caesaris Dictatoris stellam esse existimamus, de qua his verbis meminit Suetonius. Siquidem ludis quos primo consecratos ei heres Augustus edebat, stella crinita per septem dies continuos fulsit, exoriens circa vndecimam horam. Creditumque est animam esse Caesaris in coelum recepti: & hac de causa simulacro eius

in vertice additur stella. De hoc sic loquitur Dio: Επεὶ μέν τον ἄστρον τι παρὰ πὰσας τας̀ ἡμέρας ἐκείνας, ἐκ τῆς ἂρκτου πρὸς ἑσπέραν ἀνεφάνη, καὶ ἀυτὸ κομήτην τέ τινων καλούντων, καὶ προσημαίνειν οἷά που εἴωθε λεγόντων, οἱ πολλοὶ τοῦτο μὲν 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer