Volltext: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

308.

manu fortis, sensu celer, vltra barbarum promptus ingenio, nomine Arminius, Sigimeri Principis Gentis eius filius, ardorem animi vultu oculisque proeferens, adsiduus militiae nostroe prioris comes, & iam ciuitatis Romanae ius, equestremque consequutus gradum, segnitia ducis in occasionem sceleris vsus est: haud imprudenter speculatus, neminem celerius opprimi quam qui nihil timent; & frequentissimum initium esse calamitatis, securitatem. Primo igitur paucos, mox plures in societatem consilij recipit; opprimi posse Romanos, & dicit & persuadet: decretis facta iungit, tempus insidiarum constituit. Id Varo per virum eius Gentis fidelem, clarique nominis Segesten, indicatur, sed proeualebantiam fata consiliis, omnemque animi eius aciem proestinxerant. Quippe ita se res habet, vt plerumque qui fortunam mutaturus est, consilia corrumpat, efficiatque quod miserrimum est, vt quod accidit, etiam merito accidiße videatur, & casus in culpam transeat &c. Hoc duce tam supino maximum post Crassi in Parthis damnum accepit Romana gens. Tres Legiones, totidem aloe, sex cobortes ad internecionem deletae sunt: Vt cum tantam stragem reputaret Augustus, caput postibus illideret, & a QVINCTILIO VARO qui in pugna seipsum transfixerat, paterni & auiti exempli succeßor, magna voce velut impos animi Legiones repeteret .
Figure
Type: drawing
RABIRIA.
    RABIRIA Gens alia Senatoria fuit alia Equestris. C. RABIRIVM POSTVMVM repetundarum postulatum defendens Cicero ait filium eße C. Curij, alij legunt Curtij, Principis ordinis Equestris fortißimi & maximi publicani. In quo miratus sum, obiter dicam, quomodo Curij vel Curtij RABIRIVS filius eße poßit. Nec enim conuenit aliud patris, aliud filij nomen eße, crederemque

hunc adoptiuum patrem eße, nisi subiungeret Cicero. Hoc ille natus quamvis patrem suum nunquam viderat &c. C. etiam Rabirium perduellionis reum deffendit Cicero quemquidem alium eße a superiori indicat, dum hunc non filium C. Curtij sed

propinquum eße ait. Hunc Labienus accusabat quod L. Appuleium Saturninum interfecißet, cuius caput, vt ait Aurelius Victor , RABIRIVS quidam Senator per conuiuia in ludibrium circumtulit. Sitne aliquis ex his qui in hocnummo signatus est, aut sit ne omnino Romanus, incertum est. Nam vix credibile est ita patriae gloriam contempsisse Romanum & seipsum exuisse vt se Chium vocitauerit:

quam tamen dubitationem minuit, quod ait Cicero, Ptolemaei Auletis, cui ingentem pecuniam crediderat dioecetem seu dispensatorem, & inuitum factum fuisse C. Rabirium Postumium, itaque pallium sumpsisse Alexandriae, sine quo, inquit, postea 
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer