Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

300.

Sulla. Damnatus postea fuit lege Lutatia ex iudicio L. Vettij Iudicis cum P. Autronio, Ser. Sulla, L. Vargunteio, C. Cornelio. Cicero in eadem
   4.. oratione, & Dio. Quartus tabellae denarius & quintus ad M. CATONEM


   5.. pertinent, M. Catonis Censorij Pronepotem, de quo ita scribit Velleius. Hic genitus proauo M. Catone, principe illo familiae Porciae, homo virtuti simillimus, & per omnia ingenio diis, quam hominibus propior, qui numquamrecte fecit, vt facere videretur, sed quia aliter facere non porerat.

M. Cato, inquit Agellius, non cognomento Nepos, sed M. Catonis Censorij ex filio nepos: qui pater fuit M. Catonis Praetorij viri, qui bello ciuili Vticae necem sibi gladio manu sua consciuit, de cuius vita liber est M. Ciceronis, qui inscribitur LAVS CATONIS, quem in eodem libro idem Cicero pronepotem fuisse dicit M. Catonis Censorij &c. Cum autem in quarto denario M. hic CATO PRO-PR. descriptus sit, opinor designari annum Vrbis DCXCV. quo P. Clodius Tr. pl. legem promulgauit de Prolemaeo rege Cypri, vt bona eius publicarentur, & regnum in prouinciae formam

redigeretur: idque negotium M. Catoni Pro-Praetore mandatum est. Plutarchus in Catone, Appianus & Dio, sed Vellei verba quae leguntur, denarij inscriptionem maxime illustrant. P. Clodius, inquit, in Senatu sub honorificentissimo titulo M. Catonem a Rep. relegauit, quippe legem tulit, vt is Quaestor cum iure Praetorio, adiecto etiam Quaestore mitteretur in insulam Cyprum ad spoliandum regno Ptolemaeum, omnibus morum vitiis eam contumeliam meritum &c. Nihil enim aliud est Quaestor cum iure Praetorio, quam Quaestor Pro-Praetore. Potest credi M. Cato in Africa cum Iuba & Scipione Pro-Praetore fuisse, quibus, vt scribit Hirtius, initio mensis Aprilis a Caesare superatis, paucis post diebus Vticae sibi mortem consciuit. De M. Catonis Praetura meminit Paedianus in oratione pro M. Scauro, quem quidem Scaurum a C. Triario repetundarum postulatum, a Cicerone defensum fuisse scribit apud M. Catonem Praetorem. Victoriae simulacrum quod in altera denariorum parte expressum est, pertinet vt arbitror ad ea,

quae de M. Catone seniore tradit Liuius. Iisdem diebus, inquit, Aediculam Victoriae virginis prope Aedem Victoriae M. PORCIVS CATO dedicauit,

biennio postquam vouit. AEdes, inquit Pub. Victor, victoriae cum alia Aedicula Victoriae virginis, dedicata a M. Porcio Catone fuit. Ex denariorum autem inscriptione VICTRIX, suspicari quispiam posset, apud Liuium & Victorem, Victricis pro Virginis reponendum esse.
   6.. Sextus denarius potest ad C. PORCIVM CATONEM pertinere qui anno D C X X X I X. Consul cum M'. Acilio Balbo in Fastis describitur. Potest etiam ad C. CATONEM

referri, qui Tr. pl. fuit anno DCXCVII. Cicero & Dio. In quo quidem Tribunatu (vtscribit Fenestella lib. 22. Annalium apud Nonium) turbulentus nec imparatus ad dicendum. concionibus assiduis, inuidiam & Ptolemaeo simul, cuius reductionem impediebat, & P. Lentulo Consuli, paranti iam iter, secundo populi rumore concitauit. 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer