Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

288.

Romanì, quotquot essent in potestate habuit. Ad quod quidem indicandum maris imperium aquila, delphin, & sceptrum in altera denarii parte impressum est cum eodem titulo MAGN. PROCOS. quod Pro-Consulari scilicet, vt dictum est, potestate, Piraticum bellum Pompeius confecerit. Qui MAGNI cognomen vnde acceperit docet Plutarchus in eius vita. De M. Varrone qui in bello contra Piratas vnus e XV. Pompeij Legatis fuit, atque etiam
   3.. Pro-Q. ex Floro, Appiano, & Dione in Terentia familia abunde scripsimus. Tertium tabellae denarium a M. Poblicio qui fuit Pompeij in Hispania Legatus Pro-Praetore, signatum fuisse coniicere possumus ex eo, quod in eius denarij altera parte Hispaniae imago impressa est, clypeum & hastam demissis mucronibus gerens, qualem in Galbae Imp. argenteis denariis, cum inscriptione HISPANIA notatam animaduertimus. Hispaniam vero

prouinciam in quinquennium Pompeio decretam fuisse scribit Dio & alij: Imperator autem Pompeius appellatus est, vt Plutarchus testatur, ex Africa, in qua bellum contra Domitium gerens, multa cum caede fusis hostibus (quippe de viginti millibus tria tantum euaserant) a militibus Imperator salutatus est: cumque vallo hostium stante id nomen se accipere negaret, facto a militibus in castra impetu, atque ipso prioris periculi metu sine
   4.. galea pugnante, castraque capta, & occisus est Domitius. Quartum tabellae denarium a M. Minatio Sabino, Pompeij etiam in Hispania Pro-Q. cusum esse, ex eodem Hispaniae signo, quod in eo expressum est, intelligere
   5.. possumus. Quintus a SEXTO filio cum imagine sua & Cn. patris ( vt quidam putant ) ex aere percussus, nihil habet praeter PII cognomen, de quo
   6.. infra dicemus, notatu dignum. Sextus huius tabellae aureus nummus a Sex. Pompeo Magni filio, quo tempore, vt ex inscriptione apparet, classis & orae maritimae ex S. C. Praefectus, Siciliae imperium tenebat, cusus fuit Messanae, vt opinor, vel Panormi, quod in his tantum locis reperti sint, quotquot nobis huic similes videre licuit. In eius autem altera parte praeter Sexti Pompeij effigiem, corona quaedam impressa est, quae cum è quercu sit, ea est profecto quam ob seruatos profugos ciues gestauit, neque exim eam esse arbitramur quam Pompeio Senatum concessisse vt in solemnibus festis

gestaret, tradit Dio, cum inquit, ἦν δὲ ταῦτα δαφνοφορεῖν αὐτὸν κατὰ πᾶσας ἀεὶ τας̀ πανυγήρεις. Erat enim laurea: Quidam eo quod similis Alexandro Macedoni fuerit habitus Pompeius pater (vt refert Plutarchus) quem inter Reges forma praecelluisse constat ex monumentis, putant hoc caput esse Pompeij patris, cum venustior videatur alio qui in his nummis occurrit; sed in ipsis Plutarchi verbis refelluntur ex quibus suam sententiam hauserunt, ait enim plus rumoris quam veritatis habuisse hanc similitudinem. . Ποιοῦσα, inquit, τὴν λεγομένην μάλλον ἢ φαινομένην ὁμοιότητα πρὸς

τους̀ Αλεξάνδρου τοῦ βασιλέως εἰκόνας. Et certe vbi barbatus Alexander? contra vero tali habitu fuisse SEXTVM verisimile est, quem moribus agrestem, sermone barbarum fuisse ait Velleius. Praeterea vbi haec τῆς κόμης ἀναστολὴ capillorum erectio in summa fronte quae in alia imagine quae 5. 7. 8. II. sole clarior apparet. Nam quod aiunt hunc qui in septimo exprimitur Imperatorem iterum dici quod CNAEO magno non conuenit quem semel fuisse constat, cum bis Imperator vocatus 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer