Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

276.

quod forum ibi sit totius Italiae nobilissimum. Ad eam celebritatem profectos aliquando Romanos, honestos viros, Sabini quidam correptos & pecuniis spoliatos in vincula coniecerunt &c. Fuisse autem Feroniae fanum

sub Soracte monte testatur Strabo. Υπὸ δὲ Σωράκτει, inquit, ὄρει Φερωνία πόλις ἐστὶν ὁμὼνυμος ἐπιχωρίᾳ τινὶ δαίμονι τιμωμένη σφόδρα ὑπὸ τῶν περιιοἰκων. ἧς τέμενός ἐστιν ἐν τῷ τόπῳ θαυμαστὴν ἱεροποὶϊαν ἔχον, γυμνοῖς γάρ ποσὶ διεξίασιν ἀνθρακίαν καὶ σποδίαν μεγάλην οἱ κατεχόμενοι ὑπὸ τῆς δαίμονος ταύτης ἀπαθεῖς. καὶ συνέρχεται πλῆθος ἀνθρώπων ἅμα τῆς τε πανηγὺρεως χὰριν, ἣ συντελεῖται κατ' ἔτος, καὶ τῆς λεχθείσης θέας. Hoc est, Sub monte autem Soracte vrbs est Feronia, quo nomine & Dea quaedam nuncupatur, quam finitimi miro dignantur honore. Eodem in loco ipsius templus est, mirificum sacri genus habens; nam qui eius numine afflantur, nudis pedibus prunas, & copiosum inambulant sub hac daemone nulla Laesione cinerem. Eo ingens mortalium multitudo conuenit, & conuentus ipsius, qui quotannis ibi agitur, aratia pariter & spectaculi huius, quod dixi &c. Confirmat autem Strabonis locum vetus haec inscriptio, quae sub Soracte monte non multis abhinc annis reperta, in Nepesinam ciuitatem, vbi nunc est, translata fuit.
HERMEROS
TI. CLAVDII CAESARIS AVG.
GERMANIICI SER.
THEAMIDIANVS AB MARMORIB.
MAGISTER
FERONIAE ARAS QUINQVE
D. S. D. D.


   Ex hac igitur Feroniae, quae a Sabinis colebatur imagine, & ex iis quae de Tarpeia in superiore tabella notata sunt, satis constar P. PETRONIVM hunc à Sabinis genus suum traxisse: qui cumm esset Tuirpilia natus familia, in Petroniam iure adoptionis insertus P. PETRONIVS TVRPILIANVS dictus est. De eo exstat mentio in veteri hac inscriptione, multis abhinc annis, in via Sacra reperta.
VALESIVS VOLESI F.
POPLICVLA
IOVI IVNONI.
SAC.
P. PETRON. RESTITVIT.


   

Dio nominat C. quemdam Petronium AEgypti Praefectum, qui P. Petronij huius frater, vel consanguineus fuisse credit potest. Dionis verba sunt, πυθόμενοι δὲ ἔνταυθά που Γάῖον Πετρώνιον τὸν τῆς Αἰγὺπτου αῤ́χοντα προσιέναι &c.

Ex eadem gente fortassis ille fuit C. Petronius Eques Romanus dignitate Senator qui apud Corn. Tacitum vir eruditi luxus & deliciae Neronis ac elegantiarum arbiter cum Pro-consul Bithyniae et mox Consul fuisset, tandem C. Suetonio et L. Telesino Coss. imperatam a Nerone mortem quasi per lasciuiam & iocos obiit, incisis venis. Huic tribui solent fragmenta quaedam plena fescenninae licentiae, quae cum eius moribus 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer