Volltext: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

275.

magnae sibi laudi ducebat, quod praeliis prius amissas res, citra vllum certamen recepisset. Itaque & sacrificia eius rei causa, & templum Martis Vltoris in Capitolio ad imitationem lovis Feretrij, quo signa ea militaria suspenderentur, decerni inssit, ac deinde perfecit: equo etiam ouans in Vrbem vectus, ac fornice trophaeum gestante honoratus est &c. Martis autem Vltoris templum hoc de quo meminit Dio in duobus Augusti

argentis denariis expressum est, cum signis receptis & inscriptione MART. VLT. De eo mentionem facit Suetonius in Augusto. De curru vero triumphali, Augusto a Senatu populoque Romano decreto, qui in eius aliquot denariis signatus est, idem Dio meminit lib. LI.
Figure
Type: drawing
PETRONIA.
   FEroniae simulacrum in duobus primis huius tabellae denariis expressum;
   1.. ad indicandam pertinet Petroniorum originem, quam à Sabinis ductam fuisse supra diximus. Quod autem Feronia Dea a Sabinis coleretur, testimonio


   2.. nobis est Dionysius Halicarnass. qui de bello, quod contra Sabinos Tullus Rex gessit, ita scribit. Μετὰ δὲ τοῦτον τὸν πόλεμον, ἕτερος ἀνέστη Ρωμαίοις ἐκ τοῦ Σαβίνου ἔθνους. ἀρχὴ δὲ αὐτοῦ καὶ πρόφασις ἐγίνετο τοιὰδε, ἱερόν ἐστι κοινῇ τιμώμενον ὑπὸ Σαβίνων τὶ καὶ Λατίνων, ἃγιον ἐν τοῖς πὰνυ, θεας͂ Φερωνίας ὀνομαζομένης, ἣν οἱ μεταφρὰζοντες εἰς τὴν ἑλλάδα γλῶτταν, οἱ μὲν Ανθηφόρον, οἱ δὲ Φιλοστέφανον, οἱ δὲ Φερσεφὸνης καλοῦσιν. εἰς δὲ τὸ ἱερὸν τοῦτο συνῄεσαν ἐκ τῶν περιοίκων πόλεων κατὰ τας̀ ἀποδεδειγμὲνας ἑορτας̀, πολλοὶ μὲν εὐχας̀ ἀποδιδόντες, καὶ θυσίας τῇ θεῷ πολλοἰ δὲ χριματιοῦμενοι διὰ τὴν πανήγυγιν, ἔμποροί τε καὶ χειροτέχναι καὶ γεωργοὶ. ἀγοραί τε αὐτόθι λαμπρόταται τῶν ἐν ἄλλοις τισὶ τὸποις τῆς Ιταλίας ἀγομένων ἐγίνοντο εἰς ταῦτην δὲ τὴν πανήγυριν ἐλθόντες ποτὲ Ρωμαίων ἄνδρες οὐκ ἀφανεῖς Σαβῖνοι τινὲς ἄνδρας συναρπάσαντες ἔδησαν. Hoc est, Eo bello confecto aliud a Sabinis exortum est, cuius causa fertur haec. Fanum est quod Sabinis Aeque ac Latinis summa religione colitur, sacrum Deae Feroniae, quam Graeci in suam linguam modo Αντιφόρον, vertunt, modo Φιλοστέφανον, modo Proserpinam. Eo statis diebus conueniebant e circumuicinis vrbibus, alij votiua Deae reddituri sacrificia, alij negotiaturi propter celebritatem, mercatores, opificesque & agricolae,
Cc iij

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer