Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

273.

peruenisse scribit. C. etiam Petronius Consul anno DCCCXIII. P. huius Petronij qui Trium-Vir sub Augusto fuit, filius Sabinus TVRPILIANVS in Fastis descriptus est. Is ille est qui cum exercitum a Suetonio traditum accepisset iam consularis, post cladem in Britannia acceptam, non irritato hoste neque lacessitus honestum pacis nomen segni otio imposuit. Huic Nero anno DCCCXVIII. vt est

apud Tacitum, triumphale decus tribuit. Galba postmodum hunc necauit. In inscriptione Anconitana L. Petronij Sabini mentio exstar, cuius exemplum subiecimus.
PETRONIAE
SABINAE
FILIAE
L. PETRONI SABINI
P. P. BIS.
PROCVRATOR AVGG.
STATIONIS HEREDITATVM
ITEM PROVINCIAE
NARBONENSIS
PATRON. COLONIAE
DECVRIONES.

Tremulae etiam siue Mutuscae, quod
Sabinorum oppidum fuit, fragmentum
repertum est inscriptionis, in qua
T. Petronius Sabinus nominatur.

T. PETRONIO
T. F. SERG. SABINO
TR. MIL. MAG. IVVENT.


   Quod igitur e Sabinis Gens Petronia venisset, Tarpeiae signum, coniectis in
   5.. eam scutis a Sabims necatae, in quinto denario Petronius expressit. De ea re ita M. Varro. Mons Tarpeius a virgine Vestali Tarpeia, quae ibi a Sabinis necata armis & sepulta, eius nominis monumentum relictum: quod etiam nunc eius repes, Tarpeium appellatur saxum. Seruius in illum Virgilij versum, Hinc ad Tarpeiam sedem &c. Tarpeia, inquit, sedes dicta est a Tarpeia virgine: cum enim Romulus contra Sabinos bella tractaret, & Tarpeio cuidam dedisset arcem tuendam: eius Tarpeia filia aquatum profecta in hostes incidit, quam cum hortarentur ad proditionem, illa pro praemio poposcit ornatum manuum sinistrarum, id est armillas. Factaitaque arcis proditione, hostes ingeniosa morte promissa soluerunt: nam scuta, id est sinistrarum ornatum super illam iacientes, eam luce priuarunt; quae illic sepulta tarpeiae sedi nomen imposuit. Titurius quoque Sabinus ad indicandam Gentis suae originem, Tarpeiae imaginem huiusmodi in nummis
   1.. signauit, vt in Tituriae familiae denariis infra dicetur. Huius autem tabellae primum denarium, in quo Parthenope Siren imprssa est, pertinere arbitror ad Cumas coloniam ab Augusto deductam, in qua Parthenopae corpus conditum fuisse dicitur. Quamuis ad ipsam quoque Neapolim, quae ab hac Sirene, vt omnes sciunt, Parthenope nominata est, quod eam Augustus, vt ex historiis intelligimus, instaurauerit, referri denarius possit. De Sirenis quidem multa veteres Scriptores tradunt: sed quae a Seruio Virgilij enarratore scripta de eis sunt, ad denarij intelligentiam maxime faciunt. Sirenes, inquit, secundum fabulamtres, in parte virginies fuerunt, & in parte volucres,

Acheloi fluminis & Calliopes Musae filiae; harum vna, voce: altera, tibiis:
   2.. alia lyra canebat &c. Secundus denarius, vt ex eius inscriptione intelligitur,
Cc ij

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer