Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

246.

celebrauit Horatius carmine quod inscriptum est SAECVLARE . Denarij autem inscriptionem XV. S. F. opinor ad Augustum pertinere, qui Quinde-cim-Vir fuerit sacris faciundis, quando ludos Saeculares fecit. A. etiam Vitel-lium Imperatorem XV-Virum fuisse sacris faciundis, ex eius denariorum titulis intelligimus. Quod autem ad Quindecim-Virorum collegium cura ludorum Saecularium spectauerit, praeter ea quae scribit Tacitus, ex his

etiam Horatij versibus intelligimus, qui sunt ex carmine Saeculari.
Quaeque Auentinum tenet, Algidumque,
Quindecim Diana preces virorum
Curet, &c.

   Taciti verba sunt haec: Iisdem Consulibus ludi Saeculares octingentesimo post Romam conditam, quarto & sexagesimo quam Augustus ediderat, spectati sunt. Vtriusque Principis rationes praetermitto, satis narratas libris, quibus res Imperatoris Domitiani composui. Nam is quoque edidit ludos Saeculares: iisque affui sacerdotio Quindecim-Virali praeditus, ne tum Praetor quod non iactantia refero, sed quia collegio Quindecim-Virum antiquitus ea cura: & magistratus potissimum exequebantur officia caeremoniarum. Denarius hic conuenit in annum V. C. DCCXXXVII .
Figure
Type: drawing
METTIA
    METTIAM Gentem e Lanuuio municipio oriundam fuisse suspicari possumus ex eo, quod M. hic METTIVS qui huius tabellae denarios cusit, in eorm primo Iunonem Sospitam, quae Lanuvij cum hasta, scutulo, calceolis repandis, & pelle caprina colebatur, signauit: in tertio impressit ea quae de Lanuvino serpente a Propertio narrantur, quaeque L. Roscius Fabatus in eius nummo, vt se Lanuvinum esse indi-caret, expressit. Nisi forte ad C. Caesarem, qui Lanuvium Coloniam deduxit, denarios huiusmodi referre malimus, sub quo Dictatore quartùm METTIVS hic, vt apparet, cudendae monetae praefuit. Propertij versus

in Elegia, quae de Cynthia & Dracone inscribitur sunt hi.
Lanuvi annosi vetus est tutela Draconis,
Hic vbi tam rarae non perit hora morae.

Qua

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer