Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

206.

Figure
Type: drawing
IVLIA
   
   1. IVLII II-Viri cuius nomen in vltimo superioris & primo huiusce tabulae cernitur frequens alias a nobis mentio habita est vt & de II Viratu. L. IVLIVS
   2. BVRSIO
, qui in secundo huius tabellae denario descriptus est, alicuius fortasse ex Familia Bursionum victoriam aliquam in altera denarij parte expressit, quae ignoratur. Exstant autem alij eius denarij huic similes, in quibus pone caput Mercurij, signum quoddam adiectum est, quod ad indicandum Bursionum cognomen, vnde dictum fuerit, oppositum esse
   3. facile dixeris. Tertius denarius sub C. Caesare Trium - Viro R. P. C.

percussus, sellam habet Caesari decretam, de qua meminit Dio, his verbis: Καὶ ἐπειδὴ καὶ τούτοις ἠρέσκετο, οὕτω δὴ ἔς τῶ τὰ θέατρα, τὸν τε δίφρον αὐτοῦ τὸν ἐπὶχρυσον καὶ τὸν στέφανον τὸν διὰλιθον καὶ διὰχρυσον ἐξίσου τοῖς τῶν θεῶν ἐσκομίζεσθαι κᾂν ταῖς Ιπποδρομίαις ὄχλον ἐσὰγεσθαι ἐψηφίσαντο. Hoc est, Cum haec etiam Caesari placuissent, iam in theatra sellam eius auream, coronamque gemmis auroque praetiosam, (qui honor alias Diis tribui solebat) inferri atque

in Circum etiam introduci a multitudine insserunt. Et alibi: Καὶ τότε μὲν οὒτε τὸν δίφρον τὸν τοῦ Καίσαρος τὸν ἐπὶχρυσον, οὔτε τὸν στέφανον τὸν διὰλιθον ἐς τὸν θέατρον ἐσήγαγεν, ὥσπερ ἐψήφιστο, φοβηθεὶς τὸν Αντώνον. Hoc est, Sellam tum Caesaris auream, coronamque tum gemmis ornatam in theatris, quamuis ita fuerat

constitutum, Antonij metu non intulit. Decerni, inquit Suetonius, sibi passus est sedem auream, etc. Eiusdem sellae Caesari decretae meminit

Appianus, ad quamquidem sellam quin respexerit is qui denarium cusit, non est aliquo modo dubitandum, adiecit enim Inscriptionem CAES . DIC. PER. De corona tantum dubitari potest, propterea quod aurea dicitur de gemmis ornata fuisse ea quae Caesari decreta fuit. Quae vero sellae in denario super imposita est, laureae similis videtur; vt referendam
potius

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer