Volltext: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

202.

   5. notaretur religio principis, & pietas erga Deos immortates. Quintus denarius Imperatoris praenomen indicat, quod tantam illi conflauit inuidiam vt inter causas
   6. necis à Suetonio recenseatur.
In altera sexti denarij parte (quem a Sepullio Macro cusum fuisse Inscriptio docet) Clementiae templum signatum est, de quo Plutarchus, Dio & alij meminerunt. Plutarchi verba in Caesare sunt haec. Kαὶ τότε τῆς ἐπιεικείας ἱερὸν οὐκ ἀπὸ τρόπιν δοκουσιν χαριστήεριoν ἐπὶ τῇ πραότητι ψηφίσασθαι, καὶ γάρ ἀφῆκε πολλους̀ τῶν πεπoλεμηκότων πρὸς αὐτον, ἐνίσις δὲ καὶ τίμας, καὶ ἀρχας̀, ὡς Βρούτῳ, καὶ Κασσίῳ προσέθηκεν. Hoc est, Ac Clementiae quidem Aedem tunc non immerito ad honorandam lenitatem Caesaris decreuisse eos dicas. Quippe hostibus suis multis salutem dedit, nonnullis honores & magistratus,
   7. velut Bruto &. Cassio addidit. Septimus denarius a C. COSSVTIO MARIDIANO Quartum-Viro, vt opinor, percussus est. Caesaris effigies cum habitu Pontificali refertur cum hac Inscriptione, CAESAR PARENS

PATRIAE. Quamuis autem Liuius scribat, PATRIS PATRIAE titulum viuenti Caesari tributum fuisse, in qua etiam sententia est Sueton. Ciceronis tamen autoritas me magis mouet, qui occiso iam a coniuratis, decretum ei hunc honorem tradit: nisi forte viuentem Caesarem PATREM PATRIAE appellatum fuisse credamus, mortuum vero PARENTEM; quod mihi insigniter frigidum videtur, aut eumdem mortuo iteratum honorem qui viuo delatus fuerat.

Scriptorum loca super ea re sunt haec. Auget, inquit Cicero, tuus amicus furorem in dies. Primum in statua, quam posuit in rostris, inscripsit PARENTI OPTIME MERITO: vt non modo sicarij, sed iam etiam parricidae iudicemini &c. Ex quibus verbis satis constat, mortuo Caesarihunc honorem ab Antonio tributum fuisse, quo grauiori poena, id est parricidij damnaret, qui eum

intersecerant. Antonius in ep. ad Hirtium quae a Cicerone profertur: Hostem, inquit, iudicatum hoc tempore Dolabellam, eo quod sicarium occiderit, & videri cariorem populo Romano silium scurrae, quam C.

Caesarem Patriae Parentem ingemiscendum est. Plebs, inquit Suetonius, statim a funere ad domum Bruti & Cassij cum facibus tetendit; atque Aegre repulsa, obuium sibi Heluium Cinnam, per errorem nominis, quasi Cornelius esset is, quem grauiter pridie concionatum de Caesare requirebat, occidit: caputque eius praefixum hastae circumtulit; postea solidam columnam prope viginti pedum lapidis Numidici in foro statuit; scripsitque PARENTI
Margin note:

Lib. 126.

PATRIAE.
Caesar, inquit Liuius, ex Hispania quintum triumphum egit, & cum multi maximique honores ei a Senatu decreti essent, inter quos, vt

PATER PATRIAE appellaretur, & Sacrosanctus ac Dictator in perpetuum esset, &c. Dio assentiri videtur Liuio, his verbis. Πρός τε τούτοις τοιούτοις οὖσι, Πατέρα τε αὐτὸν τῆς πατρὶδος ἐπωνόμασαν, καὶ ἐς τὰ νομίσματα ἐνεχάραξαν. Hoc est,
   8. Praeter haec PATREM PATRIAE eum appellauerunt, idque nomen denariis inscripserunt. Octauus tabellae denarius Caesare occiso iam a coniuratis, & inter Diuos relato, cusus est a Q. VOCONIO VITVLO Quaestore Designato. Nihil autem in eo est notatu magnopere dignum,

praeter inscriptionem DIVI IVLI: de qua ita scibit Suetonius, Periit sexto & quinquagesimo aetatis anno, atque in Deorum numerum relatus est, 
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer