Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

194.

humanissimus Carolus Langius, qui denarij huius exemplum ad me Leodio perhumaniter misit: Horatij versus sunt hi,
ITI beatis Arabum inuides
Gazis: &c.

   

Cicero nominat M. quemdam Iccium, corrupte, vt opinor pro M. ITIVM: qui quidem error in Atiae quoque Familiae nomen irrepsit, in quo ab imperitis librariis, qui pro Atio, Accium scripserunt, peccatum passim fuit.

Portum etiam Itium pro Iccium, vt erat in vulgatis, ex vetustissimo exemplari apud Caesarem iam pridem reposuimus. Quaequidem coniectura si locum habet,

erit quod suspicemur hunc esse ad quem Horatius,
Fructibus Agrippae Siculis quos colligis ICCI,
Si recte frueris non est vt copia maior
Ab Ioue donari possit Tibi. etc.

Figure
Type: drawing
IVLIA
    IVLIAM Gentem Familias habuisse patricias, & plebeias inter Scriptores satis constat. Patriciae CAESARES tantum in denariis qui circumferuntur, habemus: BVRSIONVM enim nulla apud Scriptores exstat mentio, vnde
   1.. patricij-ne an plebeij fuerint scire possimus. SEXTVS IVLIVS CAESAR qui in primo tabellae denario descriptus est, cum multi ex Caesarum Familia eo praenomine vsi sint, difficile est quis fuerit, affirmare. Potest tamen is esse, qui anno DCLX. cum L. Marcio Philippo Consul fuit: 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer