Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

192.

intelligere possumus. De HORATIO COCLITE, ad quem nummus

hic pertinet ita scribit Liuius; Pons sublicius iter paene hostibus dedit, ni vnus vir fuisset Horatius Cocles. Id munimentum illo die fortuna Vrbis Romanae habuit. Qui positus forte in statione pontis, cum captum repentino impetu Ianiculum, atque inde citatos decurrere hostes vidisset, trepidamque turbam suorum arma, ordinesque relinquere; reprehensans singulos, obsistens, obtestansque Deum & hominum fidem testabatur, nequicquam deserto praesidio eos fugere, si transitum pontem a tergo reliquissent. (paulo post) Tum Cocles. Tiberine, inquit, pater Te sancte precor, haec arma, & hunc militem propitio flumine accipias ita sic armatus in Tiberim desiliuit: multisque desuper incidentibus telis, incolumis ad suos tranauit: rem ausus plus famae habituram apud posteros, quam fidei.

Eadem de COCLITE narrant Dionysius, Valerius Maximus & alij, eique statuam aeneam ob hoc factum decretam in foro Romano fuisse, praeter

Dionysium scribit Liuius & Plutarchus in Poblicola.
Figure
Type: drawing
HOSIDIA
    HOSIDIA Gens ab Appiano quidem & Dione nominatur, & Tertulliano, qui meminit HOSIDII GETAE Poetae, non tamen ex eorum verbis elici quicquam potest, vnde plebeia-ne an patricia fuerit scire possimus.

Appianus & Dio faciunt mentionem HOSIDII GETAE proscripti à TriumViris & a filio seruati. Male tamen apud Dionem, Οπαῖον δὲ δὴ Γέταν, pro Οσίδιον Γέταν, in vulgatis libris scriptum est. Fuit is fortasse pater HOSIDII huius, qui argenteos denarios cusit. Idem Dio meminit C. Hosidij Getae, qui Trium-Vir huius, vt opinor, filius fuit: sed eodem librariorum errore. Σίδιον Γέταν appellat pro Οσὶδιον Γέταν eius verba sunt haec. πρὶν δὲ δὴ Γάϊος Οσὶδιος Γὲτας κινδῦνεύσας ἁλῶναι, ἔπειθ' οὕτως ἐκράτησεν, ὥστε καὶ τινας̀ ἐπινικίους καὶ πέρ οὐχ ὑπατευχὼς, λαβειν. Hoc est, donec C. HOSIDIVS GETA cum prope in hostium potestatem venisset, ita eos vicit, vt ei propterea honores triumphales, quamquam Consul non fuisset, dati sint. Sed posterior hic Hosidius floruit Claudio iam imperante: Hosidiae Familiae mentio est in basi marmorea ita inscripta,
C. HOSIDIVS MAR
CIANVS CVM SVIS
PANTHEO
SACRVM.


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer