Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

191.

hominem cognatione, sodalitate, collegio, summa etiam eloquentia L. Philippum in Consulatus petitione superauit, &c. AEneas autem Anchisem humeris ferens, Pietatis symbolum antiquis fuit, quod in aliis etiam vetustatis monumentis reperitur.
Figure
Type: drawing
HIRTIA
    HIRTIA Gens, incertum patricia-ne an plebeia fuerit. Eius exstat mentio in antiqua Inscriptione, cuius exemplum subiecimus.
A. HIRTIVS A. F. M. LOLLIVS M. F.
FVNDAMENTA FORNICIS FACIVNDA COERAVERE
EIDEMQVE PROBAVERE.

Ex aureo autem nummo, quem A. HIRTIVS Caesare tertium Consule signauit, Praetorem eum fuisse anno DCCVII. intelligimus, & fortasse cum in Prouincia esset, nummum huiusmodi cusisse: licebat enim Praetoribus, & eorum Quaestoribus, Legatis-ve, cum ad alios, tum ad militarem praecipue vsum, quo stipendio militibus commodius persoluerentur, aurum argentum-ve in Prouinciis signare. A. autem HIRTIVS triennio post Praeturam Consul factus, cum C. Vibio Pansa, in proelio contra M. Antonium ad Mutinam dimicans, occisus est. Eiusque corpus Romam perlatum, in Campo Martio publica sepultura conditum fuit.

Liuius in Epitoma, & alij.
Figure
Type: drawing
HORATIA
    HORATIAE Gentis patriciae vnus tantum reperitui denarius ab aliquo ex ea Gente in Horatij Coclitis memoriam primum signatus, deinde a Traiano Imp. restitutus, vt ex denarij in hac tabella impressi Inscriptione 
Q
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer