Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

179.

Marcellus. Lucium autem Fabium hunc, Quaestorem fuisse intelligimus ex nota illa Q. qua Magistratus hic notari solet: nam alius argenteus denarius huic similis ita plane inscriptus est. L. FABI. L. F. HISP. Q. eratque fortasse tunc Quaestor Fabius hic, quando ad Sertorium in Hispaniam transiuit.
Figure
Type: drawing
FABRINIA
    FABRINIAE Gentis, nisi sit erratum ab eo, qui nummos aereos cusit, nulla apud veteres Scriptores mentio reperitur. Neque vero M. hic FABRINIVS qui fuerit, quo-ve tempore vixerit, inuenire adhuc potui.
Figure
Type: drawing
FANNIA
   

FANNIAM Gentem plebeiam fuisse, vel hoc vno Ciceronis testimonio constat. In praesentia, inquit, mihi velim scribas quibus Censoribus C. FANNIVS M. F. Tribunus Pl. fuerit, videor mihi audisse P. Africano L. Memmio Censoribus. Opinor autem M. FANNIVM hunc C. F. cuius est
   1. primus tabellae denarius, apud quem Praetorem Cicero Sex. Roscium parricidij reum anno DCLXXIII. L. Sulla, Q. Metello Coss. defendit, filium fuisse C.

Fannij Oratoris, de quo meminit Cicero, his verbis. Itaque Scaeuola cum in eam ipsam mentionem incidisset, exposuit sermonem Laelij de Amicitia, habitum ab illo secum, & cum altero genero C. Fannio M. F. & in Bruto. Horumaetatibus adiuncti duo C. Fannij, C. & M. filij fuerunt: quorum C.

Filius, qui Consul cum Domitio fuit &c. Eodem tractu temporum (inquit Velleius) nituerunt oratores Scipio AEmilianus, Laeliusque Ser. Galba, duo Gracchi, C. Fannius, Carbo Papirius, &c. Potest etiam denarius ad oratoris patrem M. FANNIVM pertinere, qui filius fuit C. Fannij Tribuni plebis 
O iij
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer