Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

156.

deinde in reliqua etiam fere omnia, quae sanctissima habebantur delubra, deuolauit: ac cum vndique erigeretur, in aede Genij Populi
   3.. consedit, ac neque captus est, & tarde omnino auolauit. Tertius, quartus,
   4.. quintus & sextus huius tabellae denarij a P. CORNELIO LENTVLO
   5.. SPINTHERE,
ad quem Cicero primum librum scripsit Epistolarum, vel
   9.. ab eius filio, qui Augur & ipse fuit, signati sunt: magis autem placet, vt ad Spintherem patrem referantur; propterea quod libertatis imaginem, & Cassij Brutique nomina habent inscripta Caesaris interfectorum, inter quos

numerari volebat LENTVLVS cum non fuisset; vt scribit Appianus. Congruunt ergo in annum Vrbis DCCVIII. De Lentuli patris Pontificatu

meminit Caesar, de filij vero Auguratu, Dio. Horum autem Sacerdotiorum alterum lituo, alterum vase, aliisque insignibus significatur. P. hic LENTVLVS in Consulatu, quem gessit cum Q. Caecilio Metello Nepote (quoquidem anno Cicero ab exilio reuocatus est) P. F. in Fastis describitur: ex denario autem, Lucij quoque Nepotem fuisse cognoscimus: quod ab aliis omissum est, qui denarium fortasse integrum non habuerunt. Eiusdem Quaestura ex eodem denario colligitur: Sed cuius in Hispania Quaestor fuerit, ignoratur cognomen autem SPINTHERIS ab histrione, cui erat simillimus,
   7.. accepisse Valerius Max. & Plinius scribunt. Septimus & octauus denarius
   8.. spectant ad L. CORNELIVM P. F. Flaminem Martialem, qui vltimo anno libertatis Reip. & Vrbis conditae DCCIIII. Consul fuit cum C. Marcello: qui quidem Consulatus ipsa denariorum inscriptione indicatur. Ad eorum autem denariorum intelligentiam, quae pertinere visa sunt, in Claudia Marcellorum Familia supra protulimus. 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer