Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

141.

   
In una parte.

222. Cephalicon est uirile, laureatum, laeua facie. subter cuius
mentum est asteriscus tantum.

   
In altera.

Equos singulos ad diuersas nitentes ire parteis, horsum,
illorsumque, iuuenes duo alter aduerso, alter auerso, oribus
loris retinent, nudi fere. Nam e tergis sola palliola
praeterlabuntur. Illis ommino similes profecto sunt, quos
hodie, nonnihil praefractos, in mante Caballo, uidemus.
infra. M. MEMM. Nummum hunc argenteum me-
mini me uidisse Romae apud D. Antonium Augustinum.

   
In una parte.

223. Concordia Dea uidetur tutulata, mire compta, laeuo
ore, capillo cincinnato. a tergo sunt literar, uestigia.
XCVMX Δ.

   
In altera.

Fasces et secures primo ordine defiguntur. Victoris est
inde imago armata, hastata, pede laeuo globum calcans.
Tertio Coco succedit Domina Roma, quam Victoriae duae
aduolantes coronis donant laureis. Inscriptionis
minimum quid superest. CE.... Nummus hic
argenteus mihi uisus est Romae apud D. Achillem Ma-
phaeum.

   
In una parte.

224. Salus depingitur, laeua facie, pampinea corona ornata,
capillo in collum dependulo. a tergo. SALVTIS.

   
In altera.

Aphrica stolata, elephantinam gerens capite pellem. si-
nistrorsum decurrit: ambabus manibus lustrales


habens


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer