Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

109.

125. Roma cernitur galeata, laeuo obtutu, capillo in collum pro-
minulo. a ceruice. TRIO.

   
In altera.

Equites duos reperio armis pretiosissimis collucentes,
galeatos, ac paludatos, alaeribus animis, uibrantes
singuli hastas, intrepide in hostes incurrentes laeuauia.
infra. CN. LVC. ROMA. Nummum hunc argenteum
uidi Romae apud D. Antonium Augustinum.

   
In una parte.

126. Roma iterum uidetur armata cristata galea, ore laeuo.
a cuius syncipite legitur. CAESTIAN.

   
In altera.

Equestris concertatio repraesentatur. Decurrunt in
laeuam partem equites duo armati, ac paludati, ga-
leatique: dextris hastas habentes uibratiles, non
aliter quam hosti occurrentes. infra equos leo mi-
nor eodem transcurrit. infra. ROMA. Argenteus
hic nummus mihi uisus est Romae in aedibus D.
Achillis Maphaei.

   
In una parte.

127. Cephalicas icones duas contiguas offendi, in signitas
diadematis, ad laeuam obtuentes, barbatus: absque
nominum monumentis.

   
In altera.

Equestres statuae binae, ad laeuam, quam possunt ci-
tissimis equis decurrentes, uociferantes alte iactatis
in caelum dextris, iubilantesque, io, io. Sub equor
ungulis posterioribus aquarum fluxus adparet, ac
si flumen illi traijcerent. Nummum hunc argenteum
uidi Romae apud D. Antonium Augustinum.


In una.


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer