Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

420.

421.

Aug. Aurea



   
In una parte.

1. Augustus effigiatur corona querna coronatus,
laeuo obtutu, cum nominis epigraphe.
CAESAR AVGVSTVS.

   
In altera.

Moderationis typus est. Cancer papilionem
in aera subudare nitentem anterioribus
unguibus retinet. Inscriptio. M. DVRMIVS
IIIVIR. Hac figura illud significatum
uoluit antiquitus, quod in prouerbio dr.
Festina lente. Nummum eum
aureum spectabilissimum uidi Lugduni
apud D. Gulielmum Caulium.

   
In una parte.

2. Augustus occurrit laureatus, laeuo obtutu,
aperto collo, cum ampla adnotatione
titulorum. CAESAR AVGVSTVS DIVI F.
PATER PATRIAE.

   
In altera.

Triumphum delineatum offendi. Nam
Tiberius coronam auream capite gestans,
trabeatusque, curru, Victoriae signato ima-
ginibus, quadrijugorum equorum sinistra
uia rapitur, dextra lauri ramum p-
monstrans, sinistra autem sceptrum,
cuius summitate aquila est, tenens.


Inscriptio.


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer