Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

370.

Currus quadrijugorum equorum, sinistrosuin
currentium, cum imposita palmula: id
erat praemium Aurigae, septies ad metas cur-
renti, Victori. Circumscriptio. C. MARIVS
C. F. PRO. IIIVIR. Nummum eum argen-
teum uidi ego apud D. Antonium Au-
gustinum Romae.

   
In una parte.

16. Augustus depingitur dextrorsum obtuens, sine
ullo uerticis decore, cum nominis adscrip-
tione. CAESAR AVGVSTVS.

   
In altera.

Clypeus Augusto positus, cum tali gratuitatis
monumento. S. P. Q. R. CL. V. Nummum
eum argenteum uidi ego alias apud D.
Antonium Augustinum, et D. Achillem
Maphaeum Romae.

   
In una parte.

17. Augustus effigiatur, denudato capite, laeuo
obtutu, sine ulla adscriptione.

   
In altera.

Columna rostrata, circum quam rostra,
naualiaque spolia, ex Actiaca victoria
capta Antonio, appensa essent: Cum
imposita Augusti Victoris aurea statua,
thoracata, paludata, ac hastata. Ab
lateribus. IMP. CAESAR. Nummum eum
argenteum uidi aliquando apud D. Joan-
nem Jacobum Fuccherum.


In una


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer