Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

347.

LEG. XVII. CLAVD. REST. Auersa parte nihil
immutatum uidi. Vtrumuis argenteum
nobis commonstrauit D. Hieronymus Agni-
nus Francofordiae.

   
In una parte.

35. Nauis ad bellum parata, sinistrossum remis
impellitur, cuius in prora fulmen est prae-
fixum, instar uexilli, remiges transtris
assident, intenti remigio. Inscriptio. ANT.
AVG. IIIVIR R. P. C.

   
In altera.

Signa tria militaria ordine sunt humi de-
fixa. Aquila medium est inter fercula,
quorum partibus inferioribus suppara sunt
adpensa. Inscriptio. COHORTIVM PRAE-
TORIARVM. Argenteum eum nummum
uidi Francofordiae apud D. Hieronymum
Agninum.

   
In una parte.

36. Lepidus cernitur, dextra facie, aperto capite,
Inscriptio. P. LEPIDVS IIIVIR.

   
In altera.

Puteal sertis circumquaque obuestitum: in
cuius utroque latere est cythara. In-
scriptio. PVTEAL SCRIBON. infra. LIBO.
Nummum hunc aureum me uidisse recor-
dor apud Renerendissimum Patriarcham
Aquilegiensem.

   
In una parte.



Lepidus


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer