Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

326.

Lepidi est imago, dextram partem intuentis.
Inscriptio. M. LEPIDVS IIIVIR ITER. DESIG. Num-
mum hunc aeneum exiguum domi meae habeo.

   
In una parte.

9. Corona pampinea impressa est, in hac media
cistella est uiminea eliganti opere, quo ser-
pens longissimus, ueluti flores inde libaturus,
caput ingerit. Inscriptio nulla est.

   
In altera.

Serpentes duo imis sui partibus connexi inter se,
pharetram grandem, praestantissimi operis
sustentant: quorum alter arcum, alter sceptrum
in gyris corporum tenent, superscriptum.
C. FABIO M. F. PROCOS. A dextris. ΠA. Hunc
nummum aeneum domi meae uidere licet.

   
In una parte.

10. M. Antonius effigiatus est, sinistra facie, aperto
capite. Post cuius ceruicem est sympullum,
ac lituus, Inscriptio. M. ANTONIVS IMP.

   
In altera.

Aquila expansis alis in fulmine stat Jouis,
rostro cometen tenens. Inscriptio. CONSECRA-
TIO. Nummum hunc aeneum domi
meae commonstrare possum.

   
In una parte.

11. Victoria imago impressa est, laeuo obtutu, ca-
pillo ornatissimo: sine inscriptione.

   
In altera.

Leo ad sinistram uiam it, supra hunc
legitur. IMP. Ante rictum. XI. subtus. LVGV.
Nummum hunc aeneum domi meae uidere est.


In una


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer