Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

320.

   
In altera.

Augustus cernitur aperto capite, leuo obtutu,
cum adiecto nominis decore. CAESAR IMP.
IIIVIR. R. P. C. Nummus hic argenteus
Romae apud D. Achillem Maphaeum aliqn
a me est uisus.

   
In una parte.

4. M. lepidus effigiatus est, uelatus capite, laeuo
obtutu, cum nominis elogio. M. LEPIDVS.
PONT. MAX.

   
In altera.

Ara eleganter sculpta, sertis ornata lemnis-
catis, ac aquila, medio loco est inter acerram
sacram (ex ea uerbena, aut myrthae ramu-
lus excrescit.) trullam, aspersorium, securim,
cui infixum est aprinium caput, lituum, cul-
trum, patinam. In eius mensa est sympu-
nium. supra Albogalerus. Vt nihil
desideres, quod ad religionem antiquorum
faciat, uel summi Pont. Authoritatem ac
officium. Suprascriptio. CAESAR. IMP.
IIIVIR. R.P.C. infra. M. AN. IMP. COS. III. DES.
ET IIIVIR. R.P.C. infra. S.C. Nummum
hunc ita rarum nobis commonstrauit
Romae amicus noster D. Alexand. Coruinus.

321.

TERTIA IVNIA, Marcj Lepidi uxor,
ex qua ei natus M. Aemilius
Lepidus.




M. Antonij


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer