Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

43.

44.

Semisses Magni. ex aere.



   
In una parte.

30. Juppiter laureatus, dextro ore, habetur. Subter collum
signum est. S.

   
In altera.

Rostrum nauis, oculo, ac parasemone ornatae. Supra
eum est nota ponderis. S. Semissem eum aereum Rome
max. apud D. Antonium Augustinum uidi.

   
In una parte.

31. Apollo effigiatus est, dextro ore, crine modice conuoluto.
ad cuius ceruicem est monetarij signum, falci persimile,
Subter collum est litera. S. Sine alijs literarum uestigijs.

   
In altera.

Roma depicta est galeata, Mineruae formae, dextrorsum
intuens. absque ullis omnino literis, nisi quod ponderis
nota subter collum est impressa. S. Semis hic aeneus
a me uisus est Romae apud D. Antonij Augustini anti-
quitates: estque e numero maximorum.

   
In una parte.

32. Roma galeam cristatam induta, Mineruam uultu ex-
primit, ad dextram conuerso oculo. Ad ceruicem Deae
claua Herculis cernitur. Subter collum signum em. S.

   
In altera.

Imago eadem omnino, nisi quod in contrariam caeli
regionem conuersa sit. idem signum et ponderis et mo-
netarij. Literae alias nullae conspiciuntur. Semissem
hunc max. memini me uidisse Romae inter antiqui-
tates D. Antonij Augustine.


In una.

B. iiij.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer