Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

34.

35.

Asses parui ex aere.



   
In una parte.

26. Herculis est imago, ad laeuam conuerso ore, leoninam
habens pellem capite. Sine alijs literis.

   
In altera.

Rostrum est affabrefactae nauis, contectae, ad laeuum
mare mouens. Cuius in carina contabulatae et species
porticus. in infimo loco stat Victoriola, quantum potest
elata dextra parasemoni lauream imponit coronam.
Supra. L. PA.. infra. ROMA. Assemistum alijsom-
nibus minorem memini me uidisse Romae in aedibus
D. Antonij Augustini.

   
In una parte.

27. Jani bicipitis est effigies, undiquaque laureati, barbati,
media inter tempora cuneatum illud pilum cernitur.
Sine literis.

   
In altera.

Rostrum nauis, rudi manu factum, ad laeuam spectans.
infra tantum legitur. ROMA. quae fuerant superius lrae,
deletae fuerunt. Assem hunc minimum me uidisse
recordor Romae apud D. Antonium Augustinum.

   
In una parte.

28. Roma galeata, laeuo obtutu, effigiata est: Mineruae si-
milis Deae. ad ceruicem est notula. O. ponderis indicium.

   
In altera.

Rostrum est nauis tectae, ad laeuam cursurae, si feret occasio.
alia arte fabricatum atque superiora. Inscriptio. ROMA.
Assem hunc minusculum habet Romae D. Antonius Aug.nus.


In una.


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer