Volltext: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

266.

8. Augustus habetur, laeuo aspectu, inornatus, cum
inscriptione non admedum euidente. IMP. AV-
GVSTVS MVNC ALAG.

   
In altera.

Taurus sinistrorsum pergit. supra quem legitur.
.... IIVIR. infra. C. MAR. M. VAL. Hunc num-
mum aeneum magnum Romae apud D.
Taueram delineauimus.

   
In una parte.

9. Augustus habetur laureatus, laeua facie, detecto
collo, cum nominis epigraphe. CAESAR PONT.
MAX.

   
In altera.

Mausolaeum pinnatum (seu templum a Perga-
mensibus Aug. dicatum) eximia sructura,
laureis ramis, et coronis lemniscatis ornatum,
ab anteriori fronte, duabus columnis altiorib.
et insistentibus Victorijs praeseptum, reprae-
sentatur. Cuius superbiam alibi copio sius
delineauimus, infra. ROMAE. ET. AVG. Num-
mum hunc aeneum mediocrem domi seruo
ego.

   
In una parte.

10. Augustus effigiatus est aperto capite, Laeuo
obtutu, ad cuius ceruicem est lituus. In-
scriptio. IMP. CAESAR.

   
In altera.

Aquila expansis alis, late in fulmine stans Jouis.
Jouis Capitolini imaginem capite gerit. In
scriptio nulla. Nummum hunc aeneum domi meae habeo.


In una.


Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer