Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

246.

Prouincia Aphrica stolata stat, una manu globum
tenens, altera cornucopiae, pedis dextro primoribus
digitis humerum uiri (hic senex Nilum refert, ri-
gente barba, Niliaca herba coronatus, nudus hu-
mi desidens, urnae inuersae dextro subnixus cubito,
laeua Typham tenens herbam.) talo marginem
extimam rostri nauis, cuius supea catastro-
mata equus ferox ac generosus deuolare uidetus.
Post Heroinam Crocodilus uasti corporis assurgit.
Inscriptio.... R. A. infra. I. L. S. Nummum
hunc aeneum uidi Mantuae, apud Julium
Romanum.

   
In una parte.

45. Ptolomeus ac Cleopatra sese mutuo obtuentur, dis-
paribus tamen ornatibus. Namque haec diade-
mata, capillis undatim intortis, cuius a ceruice
uelum prolabens, in humeros pectusque recidit,
ille radiatus ac palliatus est. Inscriptio
cuique peculiaris sua addita. PTOLOMEVS R. et
CLEOPATRA REGINA AGIPTI.

   
In altera.

Concordiae deae imago cephalica est, dextrorsum de-
fixo oculo, tutulum praeter, etiam laurea corona
reuincta, ac inauri praetiosa ornata, capillo in
nymbi formam conuoluto. Inscriptio deleta.
.. D. A. Nummum hunc aeneum memini
me uidisse Romae, apud D. Alexandrum
Coruinum.

   
In una parte.



Jul.


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer