Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

228.

229.

Argentea.



   
In una parte.

1. Julius caesar cernitur, uelato capite, et laure-
atus, laeuo conspectu, cum adscriptione lra-
rum. IVLIVS CAESAR.

   
In altera.

Mineruae simulachrum tunicatum, exerta ma-
milla laeua, prona facie, ad dextram spectat,
una Victoriam laureae palmaeque donatricem
tenens, laeua summam hastam. In solo
scutum adparet. Inscriptio. P. SEPVILIVS
MACER. Nummum eum argenteum habeo
ego domi meae.

   
In una parte.

2. Julius Caes. depingitur laureatus, laeua facie,
aperto collo, cum nominis Epigraphe. IVLIVS
CAESAR.

   
In altera.

Biga animosus iuuenis thoracatus, dextra telum
uibrans, laeua scutum magnum habens, sinist-
rorsum raptatur celerrime. Circense id
nimirum ludicrum est. Varijs enim cer-
taminibus Romana iuuentus exercebatur
in Circis. infra legitur. M. METELLVS. Hunc
nummum argenteum apud me domi habeo.

   
In una parte.

3. Julius Caesar ad sinistram respiciens, laurea co-
rona redimitus, ad ceruicem sympullum, cum


infixo


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer