Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

163.

   
In altera.

Victoria Romam Victricem, galeatam, scutatam, hasta-
tamque, Mineruae persimilem, Laurea donat corona,
quam dextra alte attollit, quum laeua palmam gerat.
inter deas est. T. infra. ROMA. Nummus hic
argenteus domi meae adseruatur

   
In una parte.

290. Roma galeam alatam capite gestans, laeuo obtutu,
torque aureo ornata. Subeius mentum. *. In-
scriptio. ROMA. Q. MAX.

   
In altera.

Laurea corona imprimitur. in qua media erectum
Cornucopiae, ac fulmen. Inscriptio nulla. Nummum
hunc argenteum memini me uidisse Romae apud D.
Antonium Augustinum.

   
In una parte.

291. Posthumius uidetur, aperto capite, Laeuo obtatu, cum
nominis epigraphe. A. POSTVMIVS P. F.

   
In altera.

Spicae duae triticeae in coronam contextae. in qua
legitur. ALBINI. BRVTI. F. Nummum hunc argen-
teum memini me uidisse Romae apud D. Ant. Aug.num.

   
In una parte.

292. Roma uidetur laeuo obtutu, retiolo aureo redimita,
capillo pendulo in cincinnis per collum. Inscriptio
a ceruice. ROMA. Subter mentum.*.

   
In altera.

Corona laurea uidetur. In hac media clypeus est
argenteus, in cuius sunt ambitu gemmae. deinde


pentangulus


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer