Full text: Specified, Not: Magnum ac Novum Opus

151.

   
In altera.

*Prouidentiae Deae simulachrum tunicatum, patagiatum
stat, una manu speculum tenens, altera in columnam
innitens subiectam. Inscriptio. Q. POMPONI. MVSA.
Nummum hunc argenteum memini me uidisse Romae
apud D. Achillem Maphaeum.

   
In una parte.

254. Salus Dea depingitur laurea corona cincta, laeuo
obtutu. Inscriptio. SALVTIS.

   
In altera.

Salus Dea tunicam ac patagium induta, erecta stans,
ambabus tenet anguem manibus, cubito laeuo prae-
terea in columnam innititur. Inscriptio. M. ACILIVS
IIIVIR. VALEV. Nummum hunc argenteum memini
me uidisse Romae apud D. Antonium Augustinum.

   
In una parte.

255. Cephalicon est uirile, laeuo ore, senem repraesentans, lau-
reo serto obuinctum. ad ceruicem. S.C.

   
In altera.

Bellona Dea tunicam tenuem induta, galeata, sub-
lato alte clypeo, libratoque telo hostem occursurum
feritura, ad laeuam incedit uiam, passu citissimo.
Ante deae pedes serpens pragreditur Erichtonius.
Inscriptio. L. PROCILI. F. Nummum hunc argenteum
apud D. Antonium Augustinum Romae sum conspicatus.

   
In una parte.

256. Victoria cernitur laureata, laeuo obtutu. ob deae os
denarij signum est incisum asterisci figura.

   
In altera.



Mars.


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer