Full text: Huttich, Johann: IMPERATORVM ROMANORVM LIBELLVS.

103.

Figure
Type: drawing

   C. Aurel. Vale. DIOCLETIANVS, Dalmata ex oppido Dioclea obscuris natus parentibus, à pueritia militare coepit, de hinc successu dignitatum ab exercitu imperator creatus, imperio Ro. primus regiae consuetudinis formã magis quàm Romanae libertatis inuexit, seq́; primum adorari & pedes exosculari iussit, quibus etiam uenerationẽ adhibuit exornans calciamenta auro, gemmis & margaritis. Et cũ uideret consorte imperij opus esse Maximianũ Caesarẽ & Augustum, mox Constantium & Galeriũ Maxi. Caesares fecit, hoc. n. tempore Cerausius in Gallijs, Achilleus apud Aegyptium, Narseus in oriente, Imperatores dicti. At oẽs diuerso periere exitu. Praeterea tanta in gubernanda rep. concordia pricipum fuit, ut alter alteri numquam repugnauerit. Dioclecianusq́; se Iouiũ, Maximianus Herculium se appellari passi sunt, & post magnificum triumphum Diocle. sapientissime considerans, difficile esse imperare, apud Nycomediam imꝑij fasces deposuit, decẽq́; annis priuatus uixit. cũ imperasset annix xx. aetatis lxxviij. ueneno hausto per formidinem obijt.
H 2
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer