Full text: Huttich, Johann: IMPERATORVM ROMANORVM LIBELLVS.

83.

Figure
Type: drawing

    P. AELIVS PERTINAX. Patre Aelio Libertino qui coctilitiã tabernã in Liguria exercuerat, natus cal' Augu. Vero & Bibulo conß. Puer literis & calculo deinde grammaticam edoctus eãdẽ profeßus est: sed cum minus esset quaestuosa, rei militari se dedit, & praefectus cohortis in Syriã missus, ex bello parthico in Britãniam inde Moesiam & Germanicã rexit classem, quo mater eum ꝓsecuta, ibidẽ obijt, per omnes dignitatis gradus euectus interfecto Commodo, auxilium Laeti praef. praetorij ad imperiũ coactus & reluctans ꝑuenit sexagenario maior Augustusq́; & P. P. appellatus, sed sordidus & auarus nimis in milites ab eisdem interfectus est, non inscio Iuliano qui successit, caput conto fixũ milites per urbem in castra tulere, reliꝗae in sepulchro aui uxoris, locatae sunt, cum imperasset menses nondum tres. Filium Pertinacem Senatus Caesarem dixit filiãq́; supstitẽ reliquit. Vxorẽ Flauiã Titianã habuit cuius pudicitiae minus curiosus cum cytharoedum illa palàns diligeret, ipse Cornificiam usq; ad infamiam deperisset.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer