Full text: Huttich, Johann: IMPERATORVM ROMANORVM LIBELLVS.

78.

Figure
Type: drawing

   L. autem VERVS Commodus ANTONINVS, ex L: Ceiono Cõmodo & Domitia Caluilla natus, ut prius dictum est, neq; inter bonos, neque inter malos numeratur principes, In adulescentia Grãmaticos, Rhetores, Philosophos, graecos & latinos habuit, moribus ab initio probatis mox ad aleam, scorta ac popinas se conuertit, quae uitia, ne palàm fierent, à Marco in Syriam missus, ubi haud minore luxuria quàm Romae uixit: uirtute tamen Auidij Caßij legati uictoriam adsecutus est. Posthaec in Marcomannos cum Marco prosectus, in uehiculo sedens apud fratrem apoplexia correptus post triduum perijt, non sine ueneni suspicione propinati à Lucilla uxore filia Marci, ob Fabiae sororis consuetudinem, uixit annis xlij. Imperauit cum fratre xij, & in Hadriani sepulchrum illatus est, cum inscriptione, quae adhûc extat.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer