Full text: Huttich, Johann: IMPERATORVM ROMANORVM LIBELLVS.

77.

Figure
Type: drawing

    M. Aelius Aurelius Antõinus philosophus ex patre Annio Vero et Domitia Caluilla matre natus Romae vi. kal'. Maij auo suo Annio Vero iterũ Augure et conß. A prima infantia suꝑcilij stoici, philosophorũ praeceptis traditus tantũ in eis operis & laboris impendit ut etiã corpus adfligeret, & cũ hoc pingẽdi artẽ didicit. Antoninus pius hac cõditiõe ab Hadriano adoptatus, ut hũc Marcũ & M. L. Commodũ adoptaret. Quã tamẽ adoptiõem hic Marcus aegretulit, ꝗa inuitus de maternis cessit hortis, statimq́; Caesar à Pio designatus ꝑ omnes gradus dignitatum ascẽdit & uoluntate principis & senatus: post Pij excessũ coactus à Senatu ad curã publicã L. Aurel. Verũ fratrẽ & generũ sibi imperij de signauit, tuncq́; primũ Ro. imꝑiũ duos coepit habere Augustos. L. Verus ad Parthicũ bellũ missus, ipse Romae mansit. ad bellũ Marcomannicũ ambo prosecti L. in itinere perijt, quo mortuo solus remp. tenuit & bellũ inceptum confecit. Cõmodũ filiũ Caesarẽ fecit. Tãdẽ cũ amore omniũ imperasset annos XVIII. Vitae LXI. diem ultimum clausit.
E 5
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer