Full text: Huttich, Johann: IMPERATORVM ROMANORVM LIBELLVS.

55.

Figure
Type: drawing

Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10056357: »Sestertius of Vitellius / Vitellius and Ceres (RIC 131)«


   A. VITELLIVS Vitellium & Sextiliam parentes habuit, natus, ut uolunt, VIII. Kal. Octobris, Druso Caesare & Norbano Flacco Conß. Primã egit adulescentiã inter Tiberiana scorta, quare ꝑpetuo Spintrie cognomine notatus, sequeutẽ aetatem omnibus probris contaminauit, hĩc praecipuũ in aula locũ tenuit apd' C. Claudium, Neronẽq́; Caesares, à quibus non solum honoribus, sed & sacerdotijs auctus, A Galba in Germaniam missus inferiorem, factiõe militari imꝑium arripuit, quod uix octimestre obtinuit, et arbitrio uilißimi cuiusq́; hystrionis administrauit. Othone interfecto, campos, in ꝗbus pugnatum est adijt, tabemq́; cadauerũ detestabili uoce confirmauit. Optime olere occisum hostem et melius Ciuem, Ad caedem igitur cuiusq́;, quacũq; de causa, pronus, tandem Vespasiano à militibus Imperatore declarato, concordiã ambiebat, qua frustra tentata, è latebra extractus, ligatis post terga manibus, iniecto ceruicibus laqueo, in forum tractus, mucrone sub mentum posito ut uisendam praeberet faciẽ. stercore iactatus & minutissimis ictibus excarnificatus, uncoq́; in Tyberim tractus. anno uitae LVII.
D 2
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer