Full text: Huttich, Johann: IMPERATORVM ROMANORVM LIBELLVS.

27.

um uicit. Prouincijs domitis, cum duas accepisset clades in Germania penè exitiales Lollianam & Varrianam, Ianum clausit. Vrbẽ optimis institutis & operibus magnificentissimis excoluit, hinc merito PARENS PATRIAE , & primus Augustus ab uniuersis salutatus est: Qui toties petitus insidijs, tandẽ Nolae obijt eodẽ in cubiculo, quo pater aetatis anno LXXVI, cum imperasset LVI. Princeps haud dubie foelicissimus, sub quo CHRISTVS lux orbis nasci uoluit anno xlij Augusti.
Figure
Type: drawing

    Octauius pater Augusti & re & aestimatione magna fuit, amplis. n. innutritus opibus honores & adeptus est facile & egregie administrauit, Macedoniae praefuit non minore iustitia quàm fortitudine, ex qua cum discessit morte obijt repentina, superstitibus liberis Octauia maiore, quam ex Ancharina tulerat quae postea nupsit M. Antonio, & Octauia minore & Augusto quos ex Actia. Sueto.
B 4
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer