Full text: Huttich, Johann: IMPERATORVM ROMANORVM LIBELLVS.

21.

Figure
Type: drawing

    C. IVLIVS CAESAR. Hyspaniae Quaestor, suae pertesus ignauiae in urbem reuersus. Pontificatum maximum adeptus. Praetor & Consul creatus, Gallias inttra decennium debellauit, Germanos non sine calamitate suorum in syluas compulit. Britannos primus teniauit. Quattuor duxit triumphos. Pompeium Pharsalico fudit praelio. Clementiae insignis, qua usque ad poenitentiam omnes superauit. Sed habuit hic animus tam bellicosus quibus argui, at uix carere potuit. Obaeratorum prodigaeq́; iuuentutis subsidium fuit unicum, pronus ac sumptuosus in libidines, Rapinis & sacrilegijs obnoxius. Eloquentis uero tanta, ut Cicero dubitaret cui Caesar deberet cedere. Dictaturam inuasit perpetuam, cuius dominatione abusus tribus & uiginti plagis confossus ab amicissimis perijt. LVI. aetatis anno.
B
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer