Full text: Huttich, Johann: IMPERATORVM ROMANORVM LIBELLVS.

159.

Figure
Type: drawing

    CONRADVS Francus ex filia Ottonis primi nepos, dissidentibus proceeribus interregnum fuit: & post triennium eligitur, sub quo Italia cisalpina defecit, quam maximis copijs ingressus Mediolanam obsidet, at uirtute ducis Hiltebrandi, admonitioneq́; Colonien. Episoopi à direptione cessatũ est. In Sclauos deinde ac Pannonas, qui rebellantem Italiam adiuuerant, foeliciter pugnauit, Burgundiam imperio subegit: cui uirtute bellica & consilio praefuit annis XV , & cum in humanis esse desijt, Spirensi templo reconditur.
    Vxorem habuit Gislam filiam principis Vandaliae de Vuarle, ex qua suscepit Henricum secundum, quem ante obitũ regem declarauit.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer