Full text: Huttich, Johann: IMPERATORVM ROMANORVM LIBELLVS.

115.

Figure
Type: drawing

    Fl. CL. IVLIANVS. patre Constantìo fratre Constantini Magni, matre Basilina foemĩa nobilissima natus Constantinopoli, frater Galli caesaris, ingenio ad literas & arma accõmodato, adoptatus à Constantio in caesarem, Gallias à Germanorũ incursionibus uiriliter defendit, & propè Argentoratum Galliae urbem, totũ fermè Alamãnotum perdidit exercitum, regem eorum Chonodomariũ coepit, Quibus foeliciter gestis, à militibus suis & imperator & Augustus est appellatus. Quo imperante hostes po, Ro. intra suos terminos se continuerunt ex eiusq́; imperandi ordine iusticia è coelo ad mortales redijsse dicebatur, soli Persae restabant, contra quos mouit, quo conflictu uulnus excepit, deinde cum philosophis sermonẽ habuit de animae immortalitate, epotaq́; aqua solutus est uita, anno aetatis xxxij. & in agro Tharsensi sepultus, imperauit solus annum unum menses tres ab eo quòd Caesar fuit an. vij. sanctissimus nimirum princeps, & licet Christianos insectaretur, librosq́; in eos scriberet, tamen sanguine abstinuit, Helenam Constantij sororem habuit uxorem.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer